855
432 CATARRHI
Quae duo posteriora oscula dumtaxat ad¬
scendens vapor reperiret. Suntque conti¬
nuo ferè mucco oppleta, madent, ac stil¬
lant, ut cerebri propria emunctoria mucco
climinando destinata. Atque ideo, ultrò
concesso vapore ascendente: non tamen
esset locus concretioni catarrhi.
14. Vapor, si quis è stomacho possibiliter
factus, etiam eo usque adscendisset, imò &
in guttas concrevisset tam exili spatio, ac,
simul cum miucco decideret, minus noxae
adferret, quàm ipse muccus, ordinarium
cerebri excrementum. Quae cuncta per
Anatomen Scholae viderunt, & per Ma¬
thesin (si pensitent) cognoscent, imevita¬
bilia: attamen eunt, oculos habent, & non
vident; aures habent, ac timendum ne no¬
lint audire.
15. Quod licet ructus sit ciborum Gas, eo¬
rumque odorem prae se ferat. Vapor cibo¬
rum tamen quilibet cumque, insipidam &
innoxiam aquam dat. Per exemplum. Di¬
stilletur muccus, vel saliva, lento tepore,
qualis est stomachi viventis: certè non
nisi insipidam, miniméque glutinosam a¬
quam, elicies: multóque minus salsum,
acidum, acremve catarrhum.
16. Quod licet muccus labatur in fauces,
hasque diversimodè ac malè saepè affectet,
juxta diversas mucci indispositiones; Ve¬
rumtamen nec iste muccus, neque ejus stil¬
latio, rationem catarrhi habere possunt.
Non magis quàm lotium è rene in vesicam
labens, catarrhus est dicendus. Quapro¬
pter si muccus insipidus, salsus, acer, vel
acidus, fluidus, aut crassus, labens ad par¬
tes, quibus naturaliter purgandus depu¬
tatur, tanquam emunctorio, non est di¬
cendus catarrhus, utut etiam malè afficiat
partes, pro ut & urina vesicam si afflixerit.
17. Quantò minus censeri catarrhus debet,
fluxus alicujus humoris ficticii, aut excre¬
menti somniati, nati, & delati, per mo¬
dum, media, loca, & itinera naturaliter
18. impossibilia? Si cerebrum in vivis actu
non frigeat; cessat ratio condensandi va¬
poris: Sin, minus calcat reliquis parti¬
bus: ergone vapor quaerit partem frigidio¬
rem, sensu, & electione? quia desiderat
magis coagulari, quàm manere ut est: 19. Vel
pellitur vaporibus undique ab omnibus
partibus calidioribus, ad cerebrum, tan¬
quam frigidius? At sic continuata in sanis
esset tempestas inexcusabilis penitus.
20. His tamen omnibus postergatis (quae
nihilominus necessitate naturaliter se ha¬
bere nequeunt) at nihilominus catarrhi
defluerent. Non enim inprimis extrorsum
inter cranium ac cutim. (21) Siquidem docent
ipsae Scholae, vapores, sive antecedentem
catarrhi materiam, à stomacho ad fun¬
dum cerebri scandere, atque ibidem pla¬
num aliquod (imaginarium, nec per Ana¬
tomen adhuc repertum) offendere, in
cujus cavo concrescat illico, statimque à
concretione, decidat guttatim. Procul
sanè abinde, quod hostis advena, merum
excrementum, cerebro peregrinum, ac
tantarum infirmitatum causa, in infima
cerebri planitie, in aquam transiens, inde
penetraret, trans ipsum cerebri corpus,
sive in forma aquae, vel demum rursus,
vaporis specie, in praefato plano luserit.
(22.) Non enim specie vaporis: quasi vapor è
stomacho ad cerebri fundum pertingit,
locique frigore concrescat (ut ajunt) certè
eadem frigoris opportunuitate, manebit
aqua, neque fiet iterum vapor. (23.) Si ergo
vapor ille, iam ibidem aqua factus sit prae
loci frigore, non est credibile hanc aquam
hostilem intrò trahi, multóque minus
tam subtilem evasisse, ut nolentibus reci¬
pientibus, cerebrum, menynges, suturas,
cranium, atque periostion pertundat, ut
subter cutim sistatur, atque decurrat. Prae¬
ter enim inevitabiles atque plurimas
absurditates, erit aqua ista, tanquam plu¬
vialis, ineptaque catarrhis viscidis, muc¬
core perdurantibus. Imo catarrhi hinc
oriundi, primo caloris sensu evanesce¬
rent, quovis sudore citius, Galenistae nisi¬
doceant aquam, è vapore tepidi stomachi
factam, deinceps fixatam. Salsam & acrem
quoque evasisse tactu solo plani, quod
nondum