855
DELIRAMENTA. 431
macho sursum prorumpit, sine sonitu ru¬
ctus.
11. Si calor stomacho necessarius, vaporem
facit, non tamen proinde eundem protru¬
dit, sursum violenter, ita quod valeat sera¬
tum os stomachi & gulam distendere, ac
aperire. Cum posito aliquo contradicto¬
rio, esset unicuique continuus ructus.
12. In stomacho, non secus atque in aliis va¬
sis, tepidè calentibus, omnis vapor a¬
queus, minima compressione, in guttas ci¬
tius concrescit denuo, quàm quod com¬
pressam membranam per sui longitudi¬
nem elevet, & distendat. Ideoque nec va¬
portas faciunt ructius: sed duntaxat aer, &
spiritus sylvestris, sive Gas.
13. Quod supposito spiritu cruoris hepati¬
co, venae omnes per sui calorem, vel circa
partes iecoris, vel in extremis ramulis, pa¬
rerent catarrhos, à Scholis neglectos.
CONCLUSIO PRIMA.
(20) Ex hisce thesibus plerumque confessis, &
per Anatomen claris, Sequitur inprimis.
1. Quod nullus vapor è stomacho in caput
feratur, putataque materia deficiat catar¬
rhis.
2. Si tanta caecitas mundum circumvenerit
in manifestis; quid non suspicandum de
abstrusioribus?
3. Quod stante Scholarum doctrina, sanus
atque calidus stomachus multo majores at¬
que plures catarrhos generaret, quam ae¬
ger, atque alioqui frigidior: quòd iam ad¬
versatur Scholis.
4. Quod potius refrigerando, quàm cale¬
faciendo stomacho, incumbendum foret.
5. Quod omnes mortales necessariò essent
catarrhosi, atque continuò infirmi.
6. Eo quod eadem gula, cerebro, stoma¬
choque actu calentibus, madidis aequali¬
ter constent omnes, & ejusdem figurae.
7. Quod omnis homo, porcorum instar, na¬
turaliter, ad singulos fere passus, ructaret,
eo quod indesinens calor & mador conti¬
nuum vaporem sursum necessario emitteret.
8. Quod tametsi vapor, à stomacho excita¬
tus, distenderet gulam, imo citra ructum
adscenderet; attamen totus per os ac na¬
res continuo difflaretur, antequam per ar¬
ctam & conclusam membranae viam ad
cerebrum pergeret. Quod vapor ille, à ci¬
bo, è stomacho adscendens, necessario quo¬
que in quolibet homine, cibos, horumque
transmutationes oleret, sibi & astantibus
molestus esset: adeo ut si ructus subinde
sint olidi, continenter quoque omnis o¬
mnium anhelitus, admisto ciborum flatu
foeteret.
9. Quod cum ructus sit Gas sylvestre, &
longe subtilius vapore, nec tamen cere¬
brum feriat, nisi clauso ore per nares eli¬
datur: multo certè minus vapores ad ce¬
rebrum deferentur.
10. Quod ructus nunquam à Gula, recta via
ad cerebrum deferantur; sed tantum per
organum olfactus; Ideoque non nisi ore
clauso, odorem praebeant, multo minus va¬
por spontè è stomacho ad caput deferetur.
11. Quod, ut vapor, catarrhi materia, aliqua¬
tenus adhuc ad caput, sive odoratus orga¬
num, adscenderet. Oporteret hoc fieri non
posse, nisi clauso ore. Adeoque hianti non
fore possibilem catarrhi materiam: Estque
proin facile catarrhi hocce remedium.
12. Quod cum duo corpora naturaliter ne¬
queant se mutuo penetrare, in eodem lo¬
co, sitque via è faucibus ad cerebrum angu¬
sta, oppleta (non enim datur in organis
istis vacuum) superius clausa, nec pervia
(anhelitus namque, etsi compressus, non ex¬
spirat sursum ad caput) non potest ergo
vapor, è stomacho, ad cerebri basim per¬
tingere. Per exemplum. Canna, si sit superi¬
us obstipata, tametsi super vapores calidos
teneatur; hoc tamen non admittit adscen¬
dere, ob aeris praesentiam, quo oppleta est.
13. Dato, quod vaporis posset sursum scan¬
dere; non offendet tamen planum aut
concavum aliquod, super quod concre¬
sceret in guttas. Multoque minus ejus¬
modi, quod Alembicum, aut ollae oper¬
culum referat: sed in basi cerebri, quor¬
sum vapor adscendere donatur gratis,
est pars angusta, pelvis, sive infundi¬
bili fundus, qui habet binos tabulos, na¬
res versus, ac totidem versus cervicem.
Quae
Kkk 2