855
430 CATARRHI
partium, ac convulsiones, mox adveniunt.
Itemque chirurgicos defectus dolorum,
apostematum, ulcerumque variam pro¬
lem, catarrhos gignere volunt. Sin autem
non decidant, suoque se cerebrum levet
onere per coryzas, & tusses; adest sopor,
coma, catochus, lethargus, vertigo, apo¬
plexia, memoriae & sensuum jactura. Enim¬
vero praeter praefatas caloris & frigoris
intemperies, atque inde necessario natum
catarrhum, nil resonant Medentum libri,
sermones, concilia, conversationes, ca¬
thedrae, & praxes: (16) adeoque totus meden¬
di cardo, in purgationibus, venaesectioni¬
bus, scarificationibus, balneis, sudoribus,
cauteriis, & in summa, non nisi in corpo¬
ris atque virium diminutionibus, sive ca¬
tarrhorum exsiccationibus, hodiè verti¬
tur. Quorsum nempe ab ultimo Eoora¬
dices Chynae, & Zarzae, cum ligno Sassa¬
fras, ad exsiccandum propinarunt. Diaete¬
ticem verò & pharmaceuticen, plerumque
per caloris & frigoris amussim metiuntur:
atque hoc pacto aegros nunquam de ma¬
nu sua dimittunt; (17) sed in clientes perpe¬
tuos detinent, velut acquisita mancipia:
sub desperatione tamen manifesta. Quod
nimirum, cum causas & radices ignorent
Medici, seseque frustra operari cernant,
impossibilem curam sive sanationem fo¬
re, eo quod naturale frigus stomachi con¬
tradicat calori hepatis: (18) adeoque quae sto¬
macho profutura essent, nocitura sint je¬
cori; & è converso. Quae cuncta cum con¬
spirent in mortalium perniciem, item Rei¬
pub. atque familiarum destructiones; mea¬
rum fuit partium, exsecrandam hanc do¬
ctrinae Medicae haeresin funditus everte¬
re: tantoque potentius id debui, quod o¬
mnes Europaeorum animos ista lues, inde
à diebus Galeni possideat. Discunt nempe¬
divites hanc doctrinam proprio didactro,
quaeque didicere, alios docent: sicque o¬
mnes morbi catarrhis sonant nati. Di¬
cam ergò per theses in Scholis concessas.
(19) 1. Hominis stomachus, quamdiu in vi¬
vis est, actualiter calet, & sua membrana,
aliquo madore est imbuta.
2. Impossibile est autem, aliquam hu¬
miditatem aquosam in nobis actu calere,
quin etiam de se vaporem suscitet eo
ipso.
3. Via è stomacho supera, est gula, sive
oesophagus, membrana cannae instar ex¬
tenta, à stomacho in fauces usque, mem¬
branae stomachi similis.
4. Gula, per se, tota actu madet, estque
clausa (cum obliquitus prae vacuo conci¬
dat aliàs) actu & semper, non secus atque
vesica, carens proprio contento: Gula er¬
go seipsam lateraliter attingit, ob necessi¬
tatem naturae, quae non patitur vacuum.
Gula nempe, non habens in se cibos, po¬
tum aut aerem, esset necessariò vacua, si
pateret. Quod autem non pateat, aut aë¬
rem contineat, liquet ex eo, quod alias u¬
noquoque bolo deglutito, aër qui infra
eundem esset, & adaequato bolo renitere¬
tur, detruderetur ad stomachum deor¬
sum, adeoque totidem ructus essent, quot
boli deglutiti. Denique cum membrana
Gulae madida sit, ipsa in sem necessario con¬
cideret, nisi vi quadam circumquaque ten¬
deretur, quod in dissectionibus neque oc¬
currit, nec ulli serviret fini in viventibus.
5. Os stomachi naturali motu clauditur,
non voluntario. Gulae autem non est alia
scientia Anatomica; quam quod angusta,
inferius clausa, 6. per Pylorum sive inferum
orificium stomachi, & incollo humano à
plurimis vasis compressa.
7. Gula non haurit aerem, ut neque con¬
tinet. Concidit nempe proprio membra¬
nae madidae motu, & contenti penuria.
8. Gula per longum sui non aperitur, nisi
transmiferit alimenta. Quae si sicciora sint,
haerent in meatu, nec facile descendunt, ni¬
si potu superaddito: quod fieri non posset,
si subter bolum aërem contineret, nisi sub¬
sequeretur ructus. Gula autem circa la¬
ringem patet initio sui.
9. Gula infernè clauditur iure alieno, id¬
eoque nec aperitur, nisi intrante externo
hospite, vel erumpente. Aut sub fame, et¬
iam pandatur arbitrio alieno.
10. Aër nullus, multoque minus vapor, è sto¬
macho