855
444 CATARRHI
quatenus eleemosynis dumtaxat vivit; non
enim Medentes cogitant, an satisfaciant
mandato, & charitatis exspectationi, qui
comedunt languores & infirmitates po¬
puli. Non video autem has Aegypti pla¬
gas, in exteriores Scholarum tenebras,
esse introductas, nisi quod malè imbutae,
non raro affectus offenderint, quibus ap¬
parenter, & sine indagine, Catarrhorum
scenam attribuerent. (58) Utpote aliquis do¬
lens capite, abindè sensit cervicem dolen¬
tem, motum difficilem, noctem insom¬
nem; mox dolor se manifestavit in lum¬
bis, tradux indè ad femora, dein suras,
atque pedes descendere visus. Hinc sur¬
rexit decretum, dolorem, (cum sit acci¬
dens inhaerentiae) non migrare de subiecto
in aliud, nisi materiale aliquid, è cerebro
per vertebrarum musculos, labentis pro
nitate, Catarrhi sordibus locum dederit,
etymoque recepto Catarrhi quadret.
Hanc Catarrhi persuasionem, per Ana¬
tomen detecta larva, cognosci oportet.
(59) Enimverò si materia dolorifica, è cerebro
per cervicem successivè stillet: ea sanè
vel per sinus cerebri eò deferetur, vel per
cerebrum & meninges, vel inter utram¬
que meningum, vel inter duram menin¬
gem, & calvariam, vel tandem inter cra¬
nium & cutim. Consequentia enim valet
à sufficienti enumeratione partium. At
qui non inprimis per utres cerebri, eò
quod citra Apoplexiam atque indubiam
paralysin totius id non subsisteret: si mo¬
do horum morborum stet rata Sholarum
doctrina. Etenim si successive, à priori¬
bus, ad quartum sinum expellatur: Ca¬
tarrhi materia in medullam spinalem, non
potest non peregrinum istud & acre ex¬
crementum illam obturare, Apoplexiam
dein & paralysin nasci. Secundò, nequit
ista Catarrhi materia, trans cerebrum su¬
dando, inter cerebrum & tenuem me¬
ningem accumulari, & delabi, ita ut con¬
tinuam servet separationem utraque me¬
ninx, ab ipsa medulla spinalis nervi: eo
quod labens catarrhus divulsionem atque
continui solutionem pareret, in nervo¬
rum radice medullari, per longum sui.
Quod plurimis non caret absurditatibus.
Pariter si meningum inter utramque Ca¬
tarrhus deplueret, esset inprimis utraque
membranula, quae loricaret spinalem me¬
dullam, bina: quod oculus hactenus non¬
dum lustravit. Eoque posito, non posset sal¬
tem musculorum motum molestare, aut
dolorem scire. Adeoque est error in thesi.
Eò quod nervus sit quidem organum de¬
lativum imperii voluntatis, at non proin¬
dè exsecutivum motus voluntarii. Praeci¬
puè, quod nervulus subinde vix excedat
grossitiem duplati fili: insertusque exter¬
ne in musculum, non posset sibi impactus
humor catarrhalis, nisi per paralysin par¬
tis inferre, non autem moti musculi im¬
manes dolores. Denique, si inter duram
matrem, & calvariam Catarrhus deflue¬
ret, docet Anatome, tam adaequatam &
angustam esse nervorum, lateratim per
vertebrarum foraminula, egressionem,
quod nulla ratione detur aditus Catar¬
rho, à spinali medulla ad musculos. De¬
mum si concederetur isti commento lo¬
cus, saltem quae causa esset successionis,
ut humor semel lapsus, inter duarum ver¬
tebrarum nervulum, remearet ad alios
nervos successivos? An fortè Catarrhus,
taedio unius musculi affectus, alios dein¬
ceps optat deliciarum clientes? Quomo¬
do enim per nervulum exiguum, sine
membri stupore, humor catarrhalis de¬
fluet? In musculum insitione peregrina
intrabit usque ad ejus caudam? inde ve¬
rò rursus recedet ad alios musculos, qui
deinceps proniori sunt loco? Vel si no¬
vus fingatur Catarrhus ad alias & infe¬
riores partes pari successu defluere; quo¬
modo ergo partes superae videntur à ma¬
lo immunes? Etenim cum ex eodem fonte
cerebro, & per eundem canalem spirae
dorsalis medullae prodiret; cur non po¬
tius iam apertam semitam sequitur? ad
debilitatam, pronam affectamquè partem
amplius decumbit, novaque patrat adul¬
teria?