855
DELIRAMENTA. 443[sic]
lingeret, necessariò mox abindè nedum
Asthmati, sed & praefocationi succum¬
beret. Nam pars illinctorum magnam
asperiae cavitatem implevisset. Mirum
sanè Scholas, tam lurido canis experi¬
mento seductas, non advertisse, quod per
canis inadvertentiam, in tanto carnificinae
ejulatu, coloratum istud iusculum intra
laryngem sit abreptum. Non quod proin¬
dè id in sanis sit solitum, vel in catarrho¬
sis (ut vocant) observatum. Equidem
si calculosus reddendo lotium, etiam no¬
lens, anum solvat prae dolore, proinde id
sphincteri vesicae erit proprium, quod se
laxando, aperiat etiam ordinariò anum?
Ob dolorem namque partes subinde malè
funguntur suis muniis, aliasque sibi vi¬
cinas secum in errorem abducunt. Po¬
tiùs fidendum erat historiae, qua quen¬
dam ob tenuem plumam, alium verò pro¬
pter pilum; suffocatum fuisse scribitur.
Ut sciant, pulmonem, rerum peregrina¬
rum nullatenus esse susceptivum, sine no¬
tabili noxa & anxietate, quinimo ut su¬
spiriosi, ne quidem tollerent suffitus fra¬
grantes (ob rationes, de Blas humano, re¬
citatas) Si itaque suffitus opitulantes,
pulmoni sint oneri; quid non erunt illin¬
ctus? etsi dentur ad pulmonem posse de¬
venire? Idcircò enim quoties quid deglu¬
titur, seriò larynx clauditur epiglottide,
formam folii hederae imitante, ne vel mi¬
nimum quid ad pulmonem delabatur. Et
aliquot suffocatos novi, qui uno saltem la¬
tere epiglottidem non sat arctè clausam
haberent, ob convulsionem partis unius,
vel alterius resolutionem. (55) Atque in eo
Scholarum novus detegitur error. Quod
videlicet asserant, illinctus sensim degluti¬
tos, in pulmonem admitti; non autem illa,
quae affatim citóque deglutiuntur. An er¬
gò canis dissectus illinxit, & non sorbuit
iusculum herbarum iniectum? quorsum
enim potandum iniecerunt, si scirent solo
illinctu viam patere ad pulmonem? At
stante hypothesi, quod pulmo omnem o¬
mnium rerum peregrinarum spernat so¬
cietatem, praeterquam aeris nudi, non fu¬
mis sociati: Sequitur etiam necessariò, sive
aliquid illingendo, sive bibendo sit deglu¬
titum, eandem semper epiglottidis custo¬
dis curam agi, eandemque laryngis clau¬
suram observari. Siquidem ibidem non
minor quàm vitae agitatur jactura. Illin¬
ctus ergo, & syrupi, etsi reddendis screati¬
bus partes glabras faciant, tamen inpri¬
mis stomacho nocent, & pulmoniacis affe¬
ctibus ne minimum prosunt absolutè. At
dicunt, salivam spontaneo lapsu, etiam
absque sensu, fluere in laryngem, & illin¬
ctus hoc titulo fore opitulatores. (56) At neu¬
trum horum subsistit. Quoniam utut dis¬
ponatur cervix, eadem semper est naturae
cautela, ne quid incautè in laryngem de¬
cidat, aut fluat. Visus est nuper Scenicus,
manibus invisus, pedibus atque corpore
erectis, bibisse vini scyphum, habens ca¬
put propè terram. (57) Ad Anatomen appello,
& ferulae manum subdo. Sunt enim, qui¬
bus dormientibus ingens ex ore saliva
fluit; qui si supini dormiant, spontè actu¬
tum se in latus volvunt, vel expergiscun¬
tur, periculi imminentis pavore territa
natura. At si quid tum in laryngem sali¬
vae per incuriam deciderit, non cessat
dein tussis id statim explodere. Sed quid
tandem juverit pulmionem, illinctum
saccharum, frixo pulmone vulpis cada¬
veroso, vel farfarae succo imbutum, si pul¬
mo ipse, peregrinarum omnium rerum
horrens, nil nisi per incuriam eadem ad¬
miserit, & confestim cum magna angustia
explodat? An enim istud restaurandis fa¬
cultatibus oblaesis sat erit? An sic catar¬
rhis radix succiditur? Certè quoquò me
vertero, non video Scholas, oppugnare
morbos, nisi fictis gentilium somniis in
imagine, in effectibus, & à posteriori. Idque
ob morborum & causarum inscitiam. Sic
enim nomen Medici, in comoedorum fa¬
cetias abiit meritò, quod non cogitent
quid agant, quid dicant, quidve sibi sit
agendum, ut praecepto satisfaciant. Estote
misericordes, sicut Pater vester, qui in coe¬
lis est, misericors est. Et, prout S. Bernard
de Clero comedente peccata populi,
quate¬