855
442 CATARRHI
quàm ubi distinctiones frictionum, in lon¬
gum, transversum, obliquum, & circulum
tanquam Necromanticorum ceremonias,
indictione poenae capitalis observandas,
stricta sub obedientia, seriò praescribit.
Sic namque mundus, à Medentum cunis,
in catochum actus, stupore paganico ob¬
lectatus, velut titillando obrisit. (53) Paucio¬
res enim primis quinque seculis, Romae
morbi erant, & pauciora cadavera, mitio¬
res quoque morbi, quàm postquam de¬
victa Graecia, triumphasset. Quod omnes
Europaei, quibus rarus adhuc aut nullus
est Medicus, libenter confirmabunt. Se¬
riò enim mirantur Scholae vastam muc¬
ci molem, per Colocinthida explosam,
attamen nil minuisse pulmoniacorum
sputa: adeoque cum antecedentem ca¬
tarrhi causam se invenisse gauderent, stu¬
pefacti tamen in effectu luxantium, nolu¬
erunt axiomatum pituitosorum falsitatem
agnoscere. Plus enim Colocinthis, Scam¬
monea, elaterium, &c. uno die corpus ex¬
siccat: quàm potus Chynae tribus mensibus.
Quid ergo sperandum in Chyna, ubi fru¬
stra vobis sunt solutiva? & horridus ho¬
rum usus? Quocirca antecedentium do¬
ctrinis inhaerentes Scholae, statuerunt tan¬
dem nil altius indagandum; at curan¬
dum, iuxta antiqua ac trita artis theore¬
mata, & utrimque aliter res semper ces¬
serit in praxi, nihilque suis regulis cerne¬
rent respondere, sub torpore impossibili
tatis, velum tamen obtenderunt suae igno¬
rantiae tam atroci, miserosque aegros su¬
spensos manere calamitatibus & evacua¬
tionibus maluerunt, quàm quod aliquid
super aerumnis proximorum cogitarent.
Ac sanè tot incogitantiarum, absurdita¬
tumque myriades non mansissent in Scho¬
lis, viris inquam tam acutis, probis, saga¬
cibus, & exercitatis, (quorum ego me mi¬
nimum lubens fateor) si tantillum semel
ab axiomatibus paganorum recedere vo¬
luissent. Obsidentur inquam ab hoste pri¬
mitivae veritatis, qui illos vel arrogantiâ,
vel incuriâ, vel atrocitate, vel avaritia, vel
pigritiâ, vel stupiditate, vel tandem resi¬
piscentiae verecundiâ sibi devinctos tenet.
Bone esul quando tandem è Scholis, hoc
daemonium tolles? quando tandem erit
malorum istorum cumulus & maturitas,
ut tantam caecitatem, & mortalium cla¬
dem, tuae veritatis lumine auferas? Re¬
spondes, remedium non esse oppugnanti
agnitam veritatem. Igitur,
"Iuste Deus, iustissima sunt quaecunque probaris.
Tu pietatis fons, immotaque Regula veri.
Sed quia noluimus tua sancta facessere iussae,
Facti praeda sumus stolidi ludibria vulgi."
(54) Sunt enim Anatomici, qui vivum canem
dissecuerunt, & dum ad laryngem est de¬
ventum, iniecerunt oretenus iusculum, Sd¬
peregrino colore imbutum, ut cernerent,
num ejus quicquam ad pulmonem subin¬
tret. Ac repertum est, ejus aliquantillum,
asperae arteriae tinxisse parietem. Clama¬
runt ergo, à cerebro in pulmonem, insensi¬
lem, & ordinarium excrementorum decu¬
bitum: sanxeruntque illinctus, extremum
fore Tabis remedium, cum ferantur im¬
mediatè ad laryngem, atque inde ad exi¬
les quosque tubos ejus. Crudele quidem
id cani fuit tentamen, at longè crudelius
& infelicius mortalibus. Eo quod Scho¬
lae ad ejus suasum, de manu in manum
tradiderint, & subscripserint tam pernicio¬
sis nugis. Nam inprimis quid syrupi & il¬
linctus patrarent in ramulis arteriae aspe¬
rae, praeterquam obstructionum noxam?
quo fine ergò, naturaliter, atque ordina¬
riò eò properatent, aut mitterentur, aut
admitterentur? cum ibidem coqui ne¬
queant, nec in bonum mutari: neque pu¬
ri, aut muccoribus mederi. Denique si hoc
fieret ordinariò, sputa ordinaria sanorum
redolerent putrefacta iuscula, vel syrupos
illinctos. Et quamquam prima subinde
sputa, illinctus referant quandoque: ii
non è pulmione, sed è faucium viciniis ve¬
niunt. Neque ideo repetita sputa am¬
plius illinctus exprimunt, pro ut alioqui
repetita sputa fuligines exscreant. Tum¬
etiam qui uno vespere aliquot uncias il¬
linge¬