855
DISPENSATORIUM MODERNUM. 459
prorsus propria putatione, evagari in
dementiam. (8) Mathiolus, Tabernamonta¬
nus, Brasavolus, Ruellius, Fuchsius, Tra¬
gus, d Allichampius, caeterique herba¬
rum obserratores, hactenus occupantur
tantùm circa facies & cognitionem vi¬
sualem plantarum: virtutes autem ea¬
rum, è Dioscoride omnes pariter descri¬
bunt; ad gradus quoque caloris & frigo¬
ris constringunt, quasi aliquid à funda¬
mento demonstrantes. Pudendum sanè,
simplicium Crasim è calore desumsisse,
non autem è fontibus seminum. (9) Dodo¬
naeus Friso, iam factus Batavus, Taberna¬
montanus cum paucis aliis, quanquam
iisdem graduum vestigiis insisterent, ali¬
quot tamen additiones subiunxerunt è
propriis, vel aliunde decerptis experien¬
tiis: sed adhuc confusa planè, incerta, &
perperam distincta: utpote quod non è
scientia, sed vel è vulgi revelatione
annotata, vel casuali experimento hau¬
sta, scripserint. (10) Nemo inter omnes est,
qui scienter proprietates simplicium de¬
scripsit, prout ille, qui ab hyssopo, usque
ad Cedrum Libani, cuncta descripserat.
Certo signo, non aliunde petendas esse
veras scientias, quàm à Patre Luminum,
Prout alibi de venatione scientiarum ob¬
iter attigi. (11) Animal integrum, & vivum
contundi non potest absque suo stercore.
Dolendum idcirco nondum pensatum,
herbas multum stercoris habere, quae nul¬
lum unquam de se ejecerunt: adeoque ma¬
iori cautela esse depurandas. Denique in
homine, sanguinem à cruore multis notis
distinguimus. In plantis autem, sat visum
fuit dixisse. (12) Planta ista, unico in subiecto,
diversis & oppositis constat proprietati¬
bus: acquietum est, nec profundius est
ingressum, quàm per aliquot commu¬
nes sapores, & incertos eventus. Ete¬
nim è scapo papaveris laeso, stillat o¬
pium. Chelidonia plorat aureum, & Ti¬
thymallus lacteum succum. Ex Petasiti¬
de gummi, ex Chameleonte, Ixia, etc.
quorum simplicia si contuderis, alium
& inferiorem longè succum, stercus ni¬
mirum, cruoremque, sanguini permista,
exhibebunt; utut clarificentur. Sangui¬
nem enim, à cruore, & parenchymate
plantarum distinguere, & separare di¬
scant Tyrones, si quicquam laude di¬
gnum per simplicia egisse meditentur
unquam: fit enim hinc; quod utcunque
strenuè, extrahendo sis operatus, more à
Neotericis edocto, plus tamen efficit
drachma una Rhabarbari crudi, pulvere¬
tenus exhibiti, quàm quicquid e sesqui¬
drachma extraxeris. Plus enim stoma¬
chus suo fermento resolvit, quàm quic¬
quid extractionum mediatores succi au¬
ferant, quia faeci similem, & aspernatum
liquorem parenchymatis, absque distin¬
ctione resolvunt. (13) Quercetanus enim,
cum per Chiromantiam, & Anato¬
miam, quam vocant signatam, non satis
examinari intimas rerum potestates ani¬
madvertisset, Pyromantiam vocat in
auxilium, at in via defecit; Scilicet è ci¬
nere urticae debile lixivium traxerat,
quod in testa, forte fortuna, parùm con¬
strinxerat glacies, (nam si lixivium for¬
tius fuisset, glaciari non potuisset) ma¬
ne miratus exclamat. Ehem frondium
urticae figuram, in glacie en conspicio.
Gavisusque axioma fundavit. Quod
nempe in cinere, ens seminale, figura¬
tivum herbarum, ignibus invictum, per¬
maneat. Bonus vir ille suam principio¬
rum declarat inscitiam, nesciens im¬
primis, quod omnis glacies incipiens,
dentatas cuspides, ad figuram folii ur¬
ticae, faciat. Deinde, quod Archeus sit
figurator rei generandae, qui per ignem
conflagretur dudum, antequam carbo
vel cinis fiat. (14) Tertio, si Ens semina¬
le herbarum, exprimeret lixivium,
non sanè folia: sed radicem, caudi¬
cem, flores & fructus referre deberet.
At seminum potestas figurativa, delite¬
scit in Archeo, herbarum rerumque ge¬
nerabilium Vulcano, qui cum oculis car¬
neis non subsit: A DEO solo impetran¬
dum
Nnn 2