855
DISPENSATORTIM MODERNUM. 463
ret. Quod res paucis guttis facilius su¬
matur in aliquo liquore; intusque confi¬
ciatur libentius, quàm copioso saccharo
condita: quod deníque convenienti li¬
quori immista, penitius introeant, ami¬
cabilius coalescant, quàm multo obtecta
saccharo. Quad saccharum sanis licet
gratum, mox tamen aegris horridum fiat,
in plerisque morbis stomachi, & uteri,
hostile: in aliis verò, adjunctae medela
opem non rarò faciat ridiculam. Saccha¬
rum enim fermento acido stomachi, ad¬
versatur è diametro, ideoque digestiones
facit difficiliores. Saccharum enim, lixi¬
vio calcis virae, & argilla figulina clari¬
ficatur. Etenim si acuitatem spiritus mel¬
lis, & sacchari putidas feculentias no¬
vissent Scholae, parciori illorum usu apud
aegros contentae fuissent. (31) Ad Tertium
tandem dico. Scholas in hoc fateri
suam ignorantiam, quod nesciant medi¬
camina à corruptione praeservare, sine
condimento & virium castratione. Syru¬
porum ergo sat est fraus detecta, qui non
nisi decoctis simplicibus fiunt, addito
melle, aut saccharo. Huc demum facit.
Quod vegetabilia dumtaxat succum, &
mucilaginem bulliendo in aquis depo¬
nant. Quae cruda atque impura, suas sto¬
macho irrogant molestias priusquam cum
melle digesta, nos suarum virtutum hae¬
redes instituant. Praesertim quod her¬
barum gummositas, melle & saccharo
frixentur, ingrata, & molesta evadat sto¬
macho, fiatque bulliendo insigne virtu¬
tum dispendium. (32) Laudo benignum mihi
Deum, qui me in Pyrotechniam vocavit,
extra aliarum professionum fecem. Siqui¬
dem Chymia principia habet non logismis
parta: sed quae per naturam sunt cognita,
& per ignem conspicua: praeparatque In¬
tellectum ad penetrandum occulta natu¬
rę, ponitque investigationem in natura ulte¬
riorem, quàm aliae scientiae omnes simul;
& penetrat usque ad ultimas profundita¬
tes veritatis realis. Quia operatorem in¬
tromittit ad primas radices illarum re¬
rum, cum dearticulatione operationum
naturae, & potestatum artis, cumque ma¬
turatione virtutum seminalium. Lauda¬
bilis enim & supergloriosus Excelsus,
qui hanc scientiam parvulis dedit gratis.
(33) Rarò quoque transmarinis, & ab ultimo
Oriente petitis remediis utor: sciens, quod
Omnipotens secit sanabiles omnes natio¬
nes terrae, nec advectas Indo de litore
merces, exspectandas voluerit: ut neque
ante cognitas Indias, minus mortalibus
propitius Deus fuerit. (34) Bonitas ergo di¬
vina persuasit mihi, inquilinis morbis
sua domi reperiri remedia. Docuerunt¬
que me theoremata Spagyrica, quod pa¬
retur liquor exiguus, custodiens crases
simplicium incorruptas, absque condi¬
mento alieno. (35) Herbas igitur aqua, vino,
vel stillatitio liquore, decoquunt ad ter¬
tias, medias, etiam duplici (ut ajunt)
vase, ac sub diplomate coacervatas. In
quibus vires optimae, si non pereant: sal¬
tem non elicitur, nisi molestus & ingra¬
tus herbarum muccus, stomacho dige¬
rendus, utut ovorum albumine depuren¬
tur decocta, & succi, atque larventur sac¬
charo. Otpote potantur absque separa¬
tione puri, ab invalido, absque rescra¬
tione clausarum virium, sine vitae radi¬
ce, ac participatione, emendatione de¬
fectuum, cruditatum, excrementorum, &
potestatum violentarum, quarum acti¬
vitates natura nostra, sine gravi clade fer¬
re nequit. (36) Electuaria deinde, confectio¬
nes, vel pillulae, sive ad confortandum,
sive ad solvendum, majoribus adhuc
quàm syrupi scatent miseriis: nam citra
elixationem, sola contusione, seu pulve¬
ratione, connectuntur ex multis simpli¬
cibus ridiculè, nescienter, & incogitan¬
ter, quae sibi invicem plerumque adver¬
santur, nocent, impediunturque ipsa¬
met, ne mutuam iungant, quam nobis
debent operam. (37) Non est enim in natu¬
ra, quod Scholae spectarunt in numeris,
in quibus vires simul in unum conve¬
niunt, quia per unitates consentiunt.
In