855
DISPENSATORIUM MODERNUM. 465
illaque peccare in cruditate, duritie, clau¬
sura, electione, & substitutione simpli¬
cium? (43) Denique ista confluere adhuc in¬
certa dosi: undè nimirum effectus spera¬
tus praevertitur? Et quidem ex errore
singulorum? Utque uno exemplo absol¬
vam. Quid quaeso in Lithontribon, quod
etymi promissis satisfaciat? (44) Quorsum est
nim cinnamomum, caryophylli, tria pi¬
pera, acorus, costus, rhaponticum, cassia,
bdellium, mastiche, amomum, peuceda¬
num, spicamen, zinziber, lignum & suc¬
cus balsami, tragacanthum, chamedrys,
euforbium, olea quoque nardi, & mosche¬
lini? Anne singula horum, in scopum
etymo propositum conspirant? vel nun¬
quid ex simul commixtis, & intentiones
mutuorum fragrantibus, orietur nova vir¬
tus, quae promissa compleat? nempe la¬
pidem in rene & vesica confringat poten¬
ter? statimque omnes urinae defectus sol¬
vat? An non potius opobalsamum in cae¬
teris excrementis atque quisquiliis peri¬
ret? Caeterum in confectionibus opiatis,
cadem surditas, quae in Aromaticis, est
obvia ubique. Quod ut unico quoque
exemplo absolvam. Quorsum enim in
Aurea Alexandrina Nicolai, 65 ingre¬
dientium confusio facit? Quorum simpli¬
cium nulla est cognatio cum opio & man¬
dragora, columnis confectionis? Profectò
congressiones simplicium, ad ignari lubi¬
cum factae, Scholas infatuarunt, aegrosque
exanimarunt: iniecta spe frustrarunt, oc¬
casionesque Medendi in momenta labiles
incertis coniecturis venum exposuerunt,
atque praeterire fecerunt. Compositio¬
nes itaque officinarum, si sine mentis prae¬
iudicato examines, utrobique in sirupis,
electuariis, pillulis, eclegmatibus, tro¬
chiscis, atque aliis, utili admiratione stu¬
pebis, mundum, garritu Medentum, Scho¬
larum ineptis stoliditatibus, & noxiis de¬
lusum praesumtionibus. Christiani enim
cum Stoicis credimus, Mundum in huma¬
nium usum coaluisse. Idque cum olim
mecum impense contemplarer, mox vi¬
sum mihi fuit, humanum usum commo¬
dè carere potuisse tantis venenis. Et enim
frigidiora climata nostra, in hoc saltem
feliciora esse comperi, quod reptilibus
monstris, virulentis, atque lethalibus ca¬
reant, quibus alioqui calidior zona sca¬
tet. Certè non multa nobis est veneno¬
rum necessitas, familiaritas, abundantia;
nec illorum usus, ulla ratione compen¬
sabit tot calamitates inde oriundas. Imò
si terra proferat tribulos & spinas, in pec¬
cati maledictionem: profectò majores
longè calamitates in dorso fert, nobis
tam in animantum, quàm vegetalium
classe, importunas vitae mortalium: Quo¬
circa minimum quid per tribulos & spi¬
nas, textus minatur, quod iam maximum
in calliditate hostilis serpentis, homo
exploraverat. Sanè si bene investigetur,
vix aliquid immune natura habet, quod
suum toxicum sibi clanculum admistum
non habeat. Non enim rosas aut violas
habemus, quae nobis non imponant; quin
sub tanta odoris fragrantia, non occultent
veneni contagia: putrefactionis nimirum
insignia, corporis nostri colliquationem,
ac virium suffurationem. (45) Idcircò simpli¬
cium censum ingressi, paucula reperiemus
insontia: imò si campos aspexeris, totus
terrae globus, non nisi unica atque con¬
tigua aranearum tela est. Quinetiam pe¬
nitus attendendo, eadem hodiè videtur
esse rerum facies, quae erat ante unicum
peccatum. Adeoque fortassis ab initio,
plura venena, nocua, & sontia, quàm bo¬
na in terris: non tamen Medicamentum
exterminii pro homine: Quia Paradisus
venenis carebat ejusmodi, etsi serpentes
adessent: vel fortè immortalitatis ergo, ve¬
nena homini essent nihili futura in Eden.
Sed contra; vidit Omnipotens, quod
quaecunque (etiam in mundo extra Para¬
disum) fecerat, erant bona in se, & ad
fines suos. Quare dudum mecum hal¬
lucinatus sum, existimans venena indigna
ut essent. Cum quia honos Dei non re¬
quirebat illorum exsistentiam; tum etiam,
quod
Ooo