855
466 PHARMACOPOLIUM
quòd homo lubentius multis venenis
indiguisset, adeoque venena, nec in
DEI gloriam, nec in humanum usum,
condita rebar. Paucula nempe sunt in¬
sontia, quibus absque cautela uti tu¬
tum sit: pleraque verò horrenda tyran¬
nide nobiscum pugnant. Alia quoque
sua nos acrimonia ustulando rodunt:
plurima ubique alia, sub amica specie,
nos illudunt, occultumque intus hostem
deleterium gerunt. Universim autem,
nil non scatet sordibus, ac impurita¬
tibus est horridum: cruditatibus de¬
emum, ametria, ac invicta perversita¬
tis pertinacia constans. Nam quanquam
homo in Paradisum delatus esset; prae¬
scivit tamen ab aeterno rerum laudabi¬
lis Opifex, mundum homini domici¬
lium fore: terramque ut dedit filiis ho¬
minum; ita & eandem cum cunctis con¬
tentis suis, pro homine condidit. Tandem
per Chymiam universa clarius intuens,
me prioris temeritatis poenituit, ac stoli¬
dae ignorantiae meae. (46) Siquidem utrobi¬
que, immensam Architecti Clementiam,
& Sapientiam, cum admiratione, supplex
adoravi. Nam venena noluit nobis esse
venena, aut nocua. Nec enim mortem
fecit, nec medicamentum exterminii in
terra: sed potius ut parvo nostri studio,
mutarentur in grandia amoris sui pigno¬
ra, in usuram mortalium, contra futu¬
rorum morborum saevitiem. In illis nem¬
pe latitat subsidium, quod benigniora
& familiaria simplicia recusant aliàs. Ad
majores & heroicos medentum usus ve¬
nena tam horrida servantur. Bruta enim
vix iis pascuntur, sive quod venenum
cognoscant intuitivè, quod odore vel sa¬
pore aliàs non proditur: sive quod re¬
ctor brutorum spiritus aliquis, servet ista
venena in majores usus, velut maxi¬
marum virtutum haeredes. Sufficit sal¬
tem, quod bruta nobis potissima reme¬
dia relinquant, velut è mandato Altis¬
simi, cui plus curae est de nobis, quàm
de belluis. Asarum enim crudum, quan¬
ta cum anxietate vomitum cit, eique
praesens venenum testatur stomachus?
& quàm facilè bullitione id recedit, mu¬
taturque virus in deoppilans, diureti¬
cum tardarum febrium remedium, quod
occultatum in eo aroma prodit? Sic Aa¬
ron aceto bullitum mitescit, magno¬
rumque casuum medela fit. Quapro¬
ter Scholae correctiones instituerunt; at¬
qui utinam illas non ridiculas, non ca¬
strationes, non virium ablationes po¬
tius? Putant nimirum ex Asaro laxa¬
tivum evolare, per ebullitiones, non se¬
cus atque languentibus annis, propria
carie, res quaeque tabescit. (47) At saltem
radix Asari, non perinde vino inco¬
cta mitescit, sicut si in aqua bulliat. In
pari tamen ignis gradu, evolaret suum
laxativum pariter. (48) Alii proinde putant,
cruditatem, in Asaro, solutionis effe¬
ctricem; sed hi olera negligunt Asaro
crudiora: helleborum vero coctione
non maturari, si vomitus à cruditate o¬
riundus sit. Scammoneum rebus aci¬
dis incoquunt, ut mitigent: Sed no¬
vit iam medentum vulgus sic Scammo¬
neam castrari, ideo ut si acido sulfuris
vapori exponatur, planè orbetur sua vir¬
tute; tantumque Scammoneae decede¬
re, quantum aciditatis hauserit. Ast ego
volens paterno animo corrigere furio¬
sam medicaminum vim, intelligo, re¬
rum. vires pristinas manere debere, &
in sui radice introverti, vel sub sui sim¬
plicitate transmutari in dotes alias, ibi¬
dem latitantes clanculùm, sub custode
veneno: vel de novo partas, ratione
additae perfectionis. Quo pacto Co¬
locinthis, laxativam atque deleteriam
qualitatem introvertit, emergitque ex
imo vis resolutiva, morborum chroni¬
corum curatrix egregia. (49) Id enim Pa¬
racelsus in tinctura Lili Antimonii cum
laude attentavit; siluit tamen, vel ne¬
scivit, fieri idem in omnibus prorsum
animantium, & vegetabilium venenis,
per salem suum circulatum. Siquidem
omne