855
DISPENSATORIUM MODERNUM. 467
omne venenum istorum perit, si in en¬
tia prima redierint. Hunc cardinem non
Scholae: sed electi DEO medici, quos
omnipotens ex utero matris delegit, ven¬
tura aetate noscent, facietque ovium ab
hircis discrimen. Non castranda ergo,
nec mortificanda sunt, magnarum pote¬
statum simplicia: sed melioranda per
Artem: propter extractionem latentium,
vel per suspensionem virulentiae, vel
substitutionem unius pro altera, per ad¬
juncta specifica imperativa. Haec pro iis,
quibus datum non est degustasse poten¬
tiam salis circulati majoris. Quaedam
enim deposita sui feritate, per adjun¬
cta mitescunt: neutra fiunt, assumtis vi¬
delicet utrimque viribus participativè.
Nec proin licet adjuncta hujusmodi mu¬
tuare à receptis Dispensatoriis officina¬
rum, quae non meliorationem, aut sal¬
tem correctiones: sed internecionem re¬
rum docent, vel prorsus, non nisi lu¬
dicra corrigentia perhibent. Per exem¬
plum, Marchio Carolus Spinelli Ligu¬
rensium Imperator nuper, cùm serò ur¬
bem pedes obambulasset, & cuncta moe¬
nia perscrutatus, medicos vocari jussit,
illisque dixit, se quandoque epilepsia
laborasse, & à me curatum, & subin¬
de adhuc vertiginem sensisse, postquam
in transfretatione ab Aquitania in Li¬
guriam descendisset. (50) Corona meden¬
tum, sequenti mane, propinat illi scru¬
pulum Hellebori albi, & pro correctio¬
ne addunt seminis anisi tantundem:
mox à semihora vomit, ac dein fru¬
stra meam absentis opem invocat, ho¬
micidas suos incusat, dicens: "Helmon¬
te mio, voi me lo dicesti, gli medici
t'uccideranno. Siluit, ac post binas ho¬
ras, convulso stomacho primum, dein
toto corpore spasmodes moritur: medi¬
ci excusationes quaeritant, & terra cul¬
pam eorum texit. Ita enim Scholarum
confectiones, per dispensatoria correcti¬
ra, stulta, multa in sarcinam secum ve¬
hunt. Opiata inprimis calida habent
adnexa; laxativa autem, plerumque
zinziber, macim, anisum, ac quaecunque
torminibus, à posteriori solutivorum ef¬
fectu, mederi possent. Vah quàm im¬
puni licentia surit ignorantia in morta¬
les? quàm parum intelligunt Hippo¬
cratem suum: "Si ea tollantur quae conve¬
nit," (id est, quae nocent & onerant
"aeger melius se habet, & facilè fert." Et¬
enim cum ea, quae nocent intus, subin¬
de vix pendeant drachmam, oportet o¬
mnem purgationem, quae ad sanitatem
terminatur, esse evacuationem, vel im¬
perceptibilem, vel saltem valdè mode¬
ratam; & cum restauratione virium.
Haec est namque, quam cum iuvamine
aegri facile serunt. Correctoria ergo
pharmacorum, sunt sarcinae inutiles, at¬
que sine rerum cognitione, à Scholis de¬
scriptum pondus, adeoque destructiva
saltem pharmacorum, si non simul et¬
iam aegrorum. Haec medendi pars, so¬
lertem requirit, ac gnarum Naturae Se¬
cretarium. Quia in illa parte, amplissi¬
mae medicaminum opes, & deaurata
Glaurae supellex invenitur. Scholae o¬
lim à nostris Philosophis didicerant, ex¬
cellentilsimas virtutes habitare in sim¬
plicibus, quibus venena deleteria in cu¬
stodiam praefecta essent: successit illa¬
rum inde temeritas, quae expressa ve¬
nena, apertaque corrosiva, antidotis com¬
miscuit: Sperantes, per bonitatem &
quantitatem adiunctorum, superatum i¬
ri malignitatem veneni, quasi conve¬
niens esset sanitati, Chirothecam pesti¬
lentem, in cubiculum, sano aere reple¬
tùm, deferri ad convivas. (51) Non enim vi¬
peram in Theriaca hic accuso, sine qua
nempe, haec velut mortua, simplicium est
fartago. Caro viperina enim, in se inno¬
cua, & absque veneno est. Imò toxicorum
antidotus. Pastilli verò inde parati, eli¬
xando, omnes opes in jure derelinquunt,
quas cruda caro servabat. De arsenica¬
libus hoc loco conqueror, Alexiphar¬
maco magistraliter ut vocant inditis.
Prae¬
Ooo 2