855
468 PHARMACOPOLIUM AC
Praesumunt enim Scholae, propter auda¬
ciae raritatem, fidem mereri, & studiorum
gloriam in authoritate possessionis lo¬
casse. Nec perpetuum est, circa deleteria
morari, in eodem subiecto, etiam virtutes
excellentissimas, sic ut haec coperiantur:
venenis. (52) Quippe Arsenicum, Auripig¬
mentum, etc. quantumvis fixentur, ac dul¬
corentur, nunquam tamen sunt intrò su¬
menda, utut alii secus suaserint. Foris
tantum valent, aliaque ulcerum venena
necant, domantque si prius ipsamet suba¬
cta sint. Correctiones itaque medicami¬
num, sunt absque cognitione proprieta¬
tum, partium, & consonantiarum. Quid
enim aroma ponderat respectu veneni: si
totum corpus humanum robustum & vita
plenum, ictu dentis viperini mox corruat)
An mitescet Napellus admistione caryo¬
phylli? An colocynthis putrefacere desi¬
net, cum suis torminibus, si jungatur Tra¬
gacantho? Correctiones ergo in dispen¬
satoriis, gravamina sunt, & stupida addi¬
tamenta, quae virulentiarum non faciunt
moderationes: sed virium dispendia.
(53) Quemadmodum enim venena, promtitu¬
dinem agendi fermentalem habent, labo¬
randum ita erat, ut medicaminum robur
atque promtitudinem reservemus, sed
per insitiones Artis, illa ad necessitates
chronicorum, & procul dissitorum mor¬
borum, dirigamus. Hoc unicum restabat
in hoc negotio, ut summam rei violen¬
tiam, cum fermentali propagatione, in¬
fringamus, atque domemus. (54) Quamob¬
rem ut compositiones & correctiones of¬
ficinarum in universum miseror: ita ma¬
gis adhuc detestor praecipitationes, vitri¬
ficationes, & praeparationes Mercurii An¬
timonii, Tutiae sulfuris, etc. Itemque ad¬
ulterationes spirituum, ex aromatibus,
seminibus calidis, vitrioli, sulfuris, etc.
nam ad lucrum, à fugitivis servis nostris
parantur, & apothecis comparantur, in
Pyrotechniae despectum potius, quàm
aegrorum defectum. (55) Pudendam pariter
deploro simplicitatem illorum, qui folia¬
tum aurum, gemmasque contusas, homi¬
nibus magna spe propinant, magno ven¬
dentes suam ignorantiam, si non dolum.
Quasi stomachus, inde vel minimum ex¬
spectet subsidium. Subtilior, ideoque ma¬
gis condolendus est error eorum, qui au¬
rum, argentum, coralla, perlas, atque simi¬
lia, per liquores acidos corrodunt, atque
dissolvere videntur, putantque hoc pacto
intra venas admissum iri, verè suas pro¬
prietates nobis cum communicatura. Ne
sciunt enim, ab nesciunt, acidum venis ho¬
stile; ideoque peregrina dissolventium su¬
perata & transmutata aciditate, ejusmodi
metalla, & lapides, pulverem esse, ut ante.
Qui utcunque in tenuissimum pollinem
sit redactus, nihil tamen à stomacho con¬
ficitur, aut nobis suas vires partitur. Quod
ut coram videas. Affunde enim salem
tartari rebus dissolutis, in liquore aliquo
pontico corrosivo, ac statim dissolutum
cadet in fundum, in forma pulveris. Si
enim aquae fortes, metalla non mutent in
substantia, licet facta sint transparentia,
quae ante erant opaca, quin argentum in¬
de sospes recuperetur. Qua caecitate ergo
propinant lapides, & perlas, quasi per cor¬
rosiva relinquerent pristinam lapidum
aut metalli essentiam? Subtilis enim fuit
deceptoris inventum, ut sua magno apud
aegros aestimet. Quia ignari deceptores
putant, si dissolvens à dissoluto per vi¬
sum non distinguatur, etiam dissolutum
ipsum verè substantialiter esse transmu¬
tatum. Olea denique & pinguedines non
valent pro balsamis, unguentis & empla¬
stris, nisi forte ut pharmaco consisten¬
tiam dent. Nam primum, hominum ma¬
gna pars non patitur in pelle unguina,
quod pruritus pustulasque cum tumore
excitent. (56) Deinde, quia praedicta olea ple¬
rumque ex herbis parantur, quarum vir¬
tus in mucilaginoso & gummoso succo
delitescit: succus autem iste per coctu¬
ras in jura trahitur, vel prelo exprimi¬
tur, qui vere non maritatur oleis, sed
tandem indurescit fixatus. Ego verò in
melle