855
POTESTAS MEDICAMINUM. 471
lis parcas, neve illos damnes mea de causa.
Quia à manu tua omnia suscipio: & ne¬
sciunt quid faciunt. Cogitavi tandem mo¬
dum, quo omnes tribulationes meas in
caput Neronis, & Tiberii meditarer trans¬
latas. (3) Itaque semel defessus, refectusque,
subitò magna consolatione, velut in som¬
num delapsus, vidi me in quadam re¬
gia, artificiis humanis superiore. Erat
autem ibi excelsus thronus, circumcin¬
ctus inaccessibili spirituum lumine. Qui
autem in Throni folio sedebat, vocatur
"Est". Et scabellum pedum suorum, "Na¬
tura". Janitor aulae, dicebatur "Intellectus".
Qui sine loquela, porrigebat mihi libel¬
lum; ex opaco electio, cuius nomen e¬
rat: "Gemma rosae nondum apertae." Et quan¬
quam ianitor vocem non daret: scivi
tamen, istum libellum mihi devorandum.
Extendi manum, comedi illum. Erat¬
que saporis austeri & terrestris, ut quasi
laryngem mihi praecluderet; sic ut in¬
genti tarditate laboris illum degluti¬
rem. Vndè dein totum mihi caput vi¬
sum fuit velut diaphanum. Tum dein
alter spiritus, superioris ordinis, dedit
mihi lagenam, in qua erat unius ver¬
bi, Ignisaqua. Nomen prorsus simplex,
singulare, indeclinabile, inseparabile,
immutabile, & immortale. Nescivi
autem, quid mihi negotii esset cum eo.
Nec aliquid de eo desuper audivi, &
prae pavore magnitudinis, fauces mihi
praecludebantur, ac vox faucibus hae¬
sit. Tandem iusta veneratione, ante
thronum peracta, conatus sum multi
pliciter experiri, quidnam lagena con¬
tineret. Ecce prae foribus aulae erat Py¬
rotechnia, anus alacris clavigera, quae
seras non aperiebat foris, nisi intus ja¬
nitor priùs pessulum subduxisset. Quod
non tentabat, nisi signo, à Throni lu¬
mine sibi dato. Pulsantibus {sic] autem ad
fores respondebat, tacente clavigera,
ianitor: "Nescio vos". Qui verò per can¬
cellos fenestrarum inspicere tentabant;
à tenebris percussi, decidebant dein
vesani, plures circum oberrabant, ma¬
gna pollicentes, fine basi. Steti dudum
silens, mox deduxit me manus (cujus
reliquum de corpore non videbam) ad
hortum amoenum. Ubi repentè me ado¬
riebantur omnia simplicia, tanquam per
se quodlibet esset singulare. (4) In quo
insultu, sentiebam universa mundi sim¬
plicia, non quidem quasi qualitates il¬
lorum agerent in me (non enim unus
satisfuissem omnibus tolerandis) velut
illorum obiectum: sed singula in me,
tanquam theatro, videbantur suas reprae¬
sentare scenas. Atque utinam illas be¬
nè calamo explicem: Sensi inprimis o¬
mnia calida, frigida, humida, & sicca, tan¬
quam qualitates momentaneas, rebus
constitutis supervenientes, instar colo¬
rum. Quae autem nos calefaciunt, refri¬
gerant, humectant, vel exsiccant, sensi id
non quidem contingere ratione exces¬
sus illarum qualitatum, quarum sortie¬
bantur nomina: sed respectu appropria¬
tionis obiecti. Hactenus enim cadaver
humanum, languida morte extinctum,
etsi juxta ignem violenter intepesceret,
tamen tactui videtur esse frigidissimum,
adeo ut manus vix queat inde dudum
post recalescere. Idque sanè non fit, ge¬
nerata in nobis qualitate, quae frigus no¬
minatur: quae scilicet sui contemplatio¬
ne, nostrum calorem totidem punctis
superet, ut tanti frigoris excessum im¬
primat: sed potius, eò quod vitalis spi¬
ritus, cadaver pertimescens, à manu
recedat. Pariter namque Camphora,
piperis saporem gerens, & Opium ama¬
rum, refrigerare dicuntur. Quatenus
Archeum subigunt, aut fugant. Quo
pacto etiam Blas febrile, idem nume¬
ro frigus primò, ac dein calorem, in
Archeo suscitat. Sensi itaque, quod ca¬
lida à primi gradus momento, in E¬
scharaticum usque, non inurant nostrae
temperiei, caloris excessum: producen¬
do scilicet in nobis sui caloris superemi¬
nentiam: sed salium acutorum ministerio
nostrum