855
POTESTAS MEDICAMINUM 475
nostris horridum praecordiis. Saltem quo¬
ties in veneno eminet gustus placidus,
sensi sub eodem simplici latere ingens ar¬
canum, quod depulso veneno, ad effectus
arduos natum & ordinatum est. (28) Sensi de¬
inceps praeter sapores specificos, horum¬
que gratitudinem, benevolentiam, vel
horrores, proprietatem quandam sorma¬
lem, emanantem; lingua tamen imperce¬
ptibilem, soloque archeo comprehensibi¬
lem. Stupent scholae, dum ad qualitates
occultas (ut vocant ideo) ventum est. Nam
dum nequeunt suas nugas caloribus, fri¬
goribus, horumque mendicatis complexio¬
nibus adscribere. Scriptores quidem ca¬
lamum reponunt, atque medentes attollunt
humerum, ac supercilia, quia proprieta¬
tem istam accusant, sibi notam in effectu,
at ignotam in causa: seseque hujus igno¬
rantiae tegunt, quod humano intellectui
sit impossibilis proprietatum illarum in¬
dagatio; quam iam dudum inquisivissent
alioqui. Quasi dicant. Nos scholae vale¬
mus determinare, quantum mens huma¬
na potest inquirere. Decernimus ideo,
nullas rerum potestates posse intelligi,
aut indagari humanitus, quàm quae sunt
primae elementorum qualitates, aut ex his
oriundae. Fatemur ideo, facultates for¬
males esse occultas, quia cognitu impossi¬
biles. Certè Scholae sunt valde luteae.
aqueae, aereae, nebulosae & igneae! quàm
se ostendunt suorum obiectorum inscias,
& exercitii, quod profitentur, impares! In¬
genia enim sua ignaviae emanciparunt, ut
nil sit ipsis gratius, quàm declinasse ad ex¬
cusandas excusationes in ignorantia, &
impossibilitate naturae; qua quisque suam
in particulari velet. Primum enim, Anti¬
qui dum viderent morbum aliquem, cu¬
ratum remedio specifico, & appropriato,
stupebant velut ad insolitae rei miracu¬
lum: At deinceps Scholae suas stupidita¬
tes, in generalem ignorantiam relegasse,
satisdatum arbitratae sunt. Neque enim, etsi
causas distinxissent à qualitatibus elemen¬
tariis sibi notis, proinde aliquid incon¬
taminatum, & absque oculi cataracta di¬
xere. Nam quis unquam humiditatis cau¬
sam in aqua, aut caloris in igne, magis ra¬
tione à priori investigavit, quàm trahendi
ferrum in magnete? Sunt ergo qualitates
elementales, tam occultae, quàm aliarum
ulla. Equidem in hoc caecutitum est à
Scholis, quia adversus doctrinam Euange¬
licam processerunt. (29) Primitiva enim veti¬
tas vult, quod Arborem cognoscamus ex
fructibus: Scholae autem volunt fructum
cognosci debere ex arbore. Dicam ergo
per fructus, quo pacto ad cognitionem ar¬
boris deveniendum. Inprimis itaque ad
causarum occultarum cognitionem, sup¬
ponitur effectus aliquis, itemque causa il¬
lius, nec dubitatur, quisnam sit effectus,
quaeve eius causa: quaeritur autem tan¬
tummodo nexus amborum: quo pacto sci¬
licet effectus à causa procedat; vel vice ver¬
sa, quo modo atque medio, causa ejusmodi
effectum producat. Praesupponitur in¬
quam cognitio arboris, & fructus ejus.
Quae si ad medendum componamus (ete¬
nim, si totus mundus propter hominem
sit, & tota naturę cognitio physica meden¬
ti ideo subserviet) praesupponendae pri¬
mùm erunt cognitiones suiipsius: scilicet ut
verus Medicus sciat arborem humanae na¬
turae integrae, ejusque fructum, sanitatem
scilicet. consimiliter quoque Arborem vi¬
tiatae sanitatis, ipsamque depravatae sanita¬
tis classem, tanquam fructum illius. Quae
cognitiones requiruntur quidditatis pro¬
priae, cum adiacentibus suis. Ut igitur ar¬
borem cognoscamus in sui radice, & pro¬
prietatibus, id ex fructibus fieri oportet:
quocirca etiam fructus primum cogno¬
scendi sunt. fructus autem tam integrae,
quàm vitiatae sanitatis, cum sint scopi, ad
quos referantur occultorum remediorum
proprietates, se habent per modum arbo¬
ris & trunci, in quem inseri debeant sur¬
culi gemmae, & semina rerum, tanquam
earundem fructus. Hoc nempe requirit
Medendi destinatio, ut remedia, licet se
habeant per modum causae, fiant tamen
fructus
Ppp 2