855
474 POTESTAS MEDICAMINUM
per venenosa, liquantia, & putrefactiva,
ut neque per cruoris & vitae subductio¬
nes. (16) Additionem autem deficientis, sensi¬
proprio modo non fieri, ideoque nos re¬
troire paulatim, penuria arboris vitae.
Quod de facultibus vitalibus dictum e¬
sto: non autem de cruoris egestate, qui
per culinas restauratur. (17) Caeterum sensi¬
naturam sponte velut resurgere, & ali¬
quos sibi defectus reparare, si à iacente
sedens facta fuerit. Quorsum etiam iu¬
vant balsamica, & tingentia. (18) Sensi quoque
in stomacho nasci salem acetosum, vola¬
tilem partim, partimque fixum. Utrum¬
que verò deinceps commutari, per sua vi¬
scerum fermenta, in varios sales, qui
emancipatus per arrepta fermenta, suam
saepe ac successi vè mentitur originem.
(19) Mumiali nempe fermento, fit sal cruoris,
nostri oeconomiam recturus: sin verò in
Rene diureticus fiat, iam conficitur urina¬
rius. Sensi itaque, sola dumtaxat esse at¬
que vera diuretica, quae augendi salis uri¬
narii habent facultatem, & facilem sibi fa¬
ciunt clientelam. (20) Sensi denique, nedum
in organorum fermentis dispositivis: sed
insuper propter "Magnum oportet", in ipsis
simplicibus, suas esse salium propagan¬
dorum ac immutandorum proprietates.
Quaedam namque habent sales crassiores,
& ineptos suscipiendo fermento stoma¬
chi: ideoque permanent invicti. Alii de¬
nique sunt, qui hostili adversantur pro¬
prietate, potestatibus vitalibus, adeoque
non nisi infestis finibus, ad hospitia vitae
subintrant. (21) Sensi salem volatilem spiritus
vitrioli, promta obedientia, prima disso¬
luti actione, in merum alumen migrare.
Etenim si corpus Mercurii coagulaverit
in album pulverem, etsi nil de materia aut
viribus mercurii reservet (id enim decla¬
rat pondus mercurii pristinum) attamen
mox in alumen transit. Sin verò acidum
vitrioli, in stomacho obviam mucilagi¬
nem offenderit, eandem liquat, nec tamen
proinde aluminosum fit. Vt inde sense¬
rim, unum & eundem salem transmutari
diversimodè à connexo. (22) Sensi itaque sales
quosdam, qui in stomacho sordes abster¬
gerent, antequam ab ejus fermento subi¬
gerentur: alios verò, qui tardè suas salse¬
dines aperirent, ac non nisi post alteram
digestionem: idque cum iam diureticos,
vel diaphoreticos sales, manifestarent.
Sicque venas suis obstruentibus feliciter
tùm liberarent. (23) Sensi insuper sales, qui
suam indolem, non nisi sub stercorizatio¬
ne inveniunt, suntque acidi & colici, vel
hisce oppositi, inque essentiis oleosis con¬
nexi. (24) Summus autem atque felicissimus
salium est, qui ultimam puritatis & sub¬
tilitatis metam in natura attigit, cuncta
pervadit, solusque agendo manet immu¬
tabilis; quaeque alia pro lubitu, promta
resolvit obedientia, rebellemque omnem
materiam, non secus atque aqua calida ni¬
vem liquat, & volatizat. (25) Sensi mox sa¬
pores specificos (puta macis, croci, etc.)
tanquam proprietates, sive officina for¬
marum ultimarum, per sales praepollen¬
tes edita. Non quidem, quod hi sapores
essent vis illius formae propria: sed po¬
tius fracedo illius seminis, procedentis ad
ultimam istam formam. (26) Sapor siquidem
ut talis; est qualitas solitaria, medendo in¬
utilis, fermentalis fracedinis suae testis, co¬
operatrix sanationis, quatenus ut nun¬
cius Archeum disponit, ut in latentis pro¬
prietatis cognitionem deveniat. Nam ni¬
si res per saporem & odorem Archeo ar¬
riserint, non intrò admittuntur. (27) Imo phar¬
maca, in prima sui facie insipida, ut sunt
turbit, hermodactylus, zalappa, mer¬
curius, stibium, etc. multo larvata saccha¬
ro, si tamen iterato sumantur, horrorem
atque abominationem faciunt. Alius pro¬
inde gustus est linguae, & alius in stoma¬
cho, velut Archei extremo. Grati ergo sa¬
pores stomachici, benignam vitam, nostrae
cognatam, rei inesse denotant. Quare fe¬
lis magis delectatur odore fracidi, ac o¬
lentis piscis, quàm cinnamomi. Persenti¬
mus sic nempe non rarò, occulta venena,
propter saporem, & odorem specificum,
nostris