855
POTESTAS MEDICAMINUM. 477
occultas. Iuvantia igitur adaequata, Ideas
habeant summè extinctivas Idearum ve¬
nenatarum: vel quae bonitate eminen¬
ti, tam productorem veneni Archeum,
quàm ipsum venenum productum, trans¬
niutent: undè perspicaciter didici, omne
propemodum venenum, ejusque Antido¬
tum, adeoque & totam occultorum, sive
formalium proprietatum prosapiam, de¬
pluere seminaliter ex luminis vitalis acti¬
vitate. (9) Sic namque venena animantato¬
rum oriuntur ex perturbationibus: quae
quò atrociores fuerint, eò quoque saevio¬
ra venena proferunt. Sic nempe serpen¬
tem venena, ex ira, invidia, furore, super¬
bia, metuque variegata nascuntur. Mine¬
ralia verò corrosiva, & putrefactiva, è sali¬
bus, mercuriis & sulfure, quibus suus fu¬
ror à semine analogo propagatur. At
quàm evidens istud in turba vegetabili?
ubi perturbationes illae seminales, ideo¬
que & connaturales, per semina, continua¬
to cursu transplantantur. Venena enim
quaelibet, per classes perturbationum re¬
dacta, licet distinguendo pernoscere.
Consequenter quoque per Quia est spe¬
cificarum proprietatum notitia hauritur,
si ad certos ordines perturbationum &
affectionum reducantur. Prout latius de
Peste alibi: sic nempe multa indagantur,
inventaque sunt: Inde per effectus ad
causas itum, deque una cognitione in
aliam per manus ductis. In terminis, ve¬
nena Erysipelatis, & Dysenteriae, ex ira
Archei, sanatio est in lepore, cui timor,
mansuetudo, fuga, & vita innocua. Nec
valet argumentum contrarietatis: Nam
inprimis contraria in viventibus admisi,
atque inde proprietates illorum, quasi vi¬
ventium Ideis sigillatas, quodammodo
contrarias, in prioritate arboris efficien¬
tis dico. Quatenus in hanc desinunt sigil¬
la pathematum. Adeoque hujus Arboris
fructus, non amplius per modum contra¬
riorum pathematum: sed ex vi accepti,
innatique characteris seminalis, agunt.
In quo unumquodque agit pro talento
accepto, prout in se est: non autem ra¬
tione repugnantis dualitatis, sive discor¬
dis contrarietatis. Cruor itaque, in quo
est productum seminale, paventis man¬
suetudinis, & efficiens, mortificat virus,
ex incandescentia venenosa natum. Ete¬
nim amores, odia, terrores, horumque se¬
minalia producta, sigilla, ideas & chara¬
cteres, in rebus notavi: Vndè plurium
occultorum causas proximas adinveni,
Inventas verò, mihique suggestas inter¬
pretatus sum, cum veritate consequen¬
tiarum possibilium, & apparentium. Haec
de proprietatibus occultis dixi extra so¬
mnium, ut occulti Philosophi esse desina¬
mus, & manifestam doctrinam mitiorum
sequamur. (30) Nunc autem somnium prose¬
quar. Sensi inquam Apium, asparagum, &
quaecunque ad deoppilandum sumuntur,
habere quidem salem specifici saporis,
qui cum vita media, factus stomachi cre¬
mor, superstes manet, licet infractus: lan¬
guida tamen continere, ad deobstruen¬
dum auxilia. Siquidem quae sui concreti
saporem servant sub fermento stomachi¬
ut caepa, allium, Macis, terebinthina, Aspa¬
ragus, etc. ea vel cum recrementis prae¬
terlabi sensi, eò quod cum suo sapore spe¬
cifico acescant, salis naturam dein sub
felle sumant, atque tandem sub stercoreo
fermento renum, facultatem urinariam
vel diureticam induant. At quorum sa¬
pores specifici, cum cremoris aciditate
fracescunt, atque pereunt: illa sensi esse
cibos indifferentes: verùm quorum sapo¬
res non planè concedunt in aciditatem
cremoris, manentque in sui quodammo¬
do mediocritate (cremor namque si un¬
dequaque pariter fermentum susciperet
& acesceret: quovis aceto facile esset
acrior) illa sanè, in Mezaraicis facilè per¬
eunt vi fellis, ut unà, cum tertio, sive mu¬
niali fermento, in cruorem mutentur. Id¬
circo languida ad dissolvendum, sive de¬
oppilandum porrigere sensi subsidia. Sen¬
si tandem cuncta salia simplicia (maris,
gemmae, fontium, petrae, etc.) ut talia, re¬
cedere
Ppp 3