855
484 PRAEFATIO.
(1) Deliberavi in beneplacito di¬
vino palam facere, quod
hactenus coram mundo, &
potissimum in Scholis, oc¬
cultae fuerint morborum
causae, quidditatum illorum cognitio at¬
que remedium. Scilicet à tot seculis, ho¬
minumque indiciis, nondum penetratam
morborum essentiam. (2) Dolui quidem sa¬
nè, atque insigniter, veram hanc esse prae¬
teritorum, atque praesentis seculi insci¬
tiam, adeoque eam per me inutilem se¬
nem detegi debuisse. Piguit me seriò
quod tam pro vita propria, quàm proxi¬
morum, fuerint incurii, solique lucro vi¬
derentur studuisse Medici, (3) nisi illa esset
divini Numinis ordinatio, quod quam¬
diu Scholae adhaererent doctrinis pagani¬
cis, etiam perseverarent in praefatis tene¬
bris: donec tandem sub plenitudine tem¬
porum, esset aliquis, qui morborum essen¬
tiam & quidditatem) proximis aperiret:
& quidem coram ipsis Medendi Cathedris,
ut nimirum tanquam in fonte, abactis er¬
roribus Ethnicismi, luceat veritas post¬
hac, & resipiscant, quotquot pertinacia o¬
culos non clausisset. (4) Rem profectò toti
mundo, nostraeque posteritati propono
novam, atque planè admirandam. Et ab
utinam solus ego, qui primus haec patefa¬
cio, proinde contumelias in me contra¬
ham, & sustineam, nec patiatur vita & sa¬
nitas proximi. Nam lubens subticuissem,
nec meum talentum propalassem, nisi hoc
unicum scirem datum, pro vita proximi.
(5) Dumque adhuc rei magnitudinem penes
me contemplor, in tot seculorum conse¬
cutione, & fatali ignorantia, ac continuata¬
corporis ignavia, sive negligentia, in re in¬
quam, tanti momenti, quanti est vita hu¬
mana: non possum non prae stupore mul¬
toties retrospicere, calamum reponere, ac
de mea temeritatis fallacia addubitare.
Quod nimirum in ipsis Academiis, qui¬
bus recentia, ferventiora, ac nondum lu¬
cro deturpata exercitantur ingenia, ad¬
huc prorsus ignoretur morbus, adaequa¬
tum scilicet facultatis medicae obiectum,
obiectum inquam tot lectionum à Princi¬
pibus fundatarum. (6) Sanè prorsus addubi¬
tassem de mea temeritate, nisi is qui dat
talentum ejusmodi, esset intus dispensa¬
tor ejusdem, daretque claritatem supra
omnem demonstrationem, & erroris for¬
midinem. Durum fuisset alioqui mihi¬
metipsi persuadere, ac credere, nisi majo¬
ris tituli authoritate & securitate com¬
pulsus intus, me debuissem omnium cen¬
suris fidenter obiicere. (7.) Erit enim primùm
incredibile, apud viros sagaces quod do¬
ceo, si me ad tribunal tot seculorum stete¬
rint, qui lubens me inidoneum fateor ad
tantum luminis apicem attingere, nisi
mecum vivacius gnari contemplentur di¬
vinae Majestatis solitam superabundan¬
tiam. Nemo namque lucidius cognoscet
honorem Dei, in hoc casu, ac praesens do¬
num venire gratuito à Patre luminum,
nisi in abiecta parvitate, & ignorantia
mea, cernant consuetam orbitam Deo es¬
se, quod parvulis revelet, quae majoribus
mundi denegavit ordinario. Unam scili¬
cet ob culpam: quod continuato errore,
sese omnes, in placita paganorum demer¬
serint usque. (8) Sagaces enim hinc discers.
nent, primùm, non in me, tanquam in ho¬
minem, eundum. Tum demum pondera¬
bunt suo judicio, rationes scholasticas,
meo sinu depromtas. Vndè tandem ipsi
tanquam ducti per principia, ac theore¬
mata naturae, ad longè sublimiora, & cla¬
riora medendi initia sponte festinabunt,
quorsum judicii mei teneritudo ascen¬
dere non potuit. (9) Enimvero moneo, hor¬
torque Sapientes hujus mundi, quod er¬
rores & inscitiae medentum, non se mihi
paulatim aperuerint, ac sensim intrarint
in animam meam; ita quod unum ante
aliud conceperim, aut meditatus sim. Ni¬
mirum quod primùm considerarem Scho¬
las deceptas, circa mistionum elementa¬
riarum congressum, temperiem, comple¬
xiones, morbosasque distemperaturas, in¬
de verò provolutus essem, circa errores
Catar¬