855
PRAEFATIO. 485
Catarrhorum: ac deinceps demum quae¬
siissem radices, causas, & quidditatem
morborum, atque remediorum. Nil sanè
horum. (10) Nam si unum post aliud mihi
enotuisset, existimassem omnem hujus¬
modi progressum, esse Rationis & phanta¬
siae inductiones, erroribus atque fallaciis
opportunas. Sed postquam totum simul
(nempe Medentum inscitiae, tam in co¬
gnitione causarum, morborum, quàm re¬
mediorum & applicationum) unica lucis
fulguratio, conceptum intellectualem ob¬
umbrasset, indubiè cognovi hoc talentum
ad proximorum utilitates datum, (11) ideo¬
que propinandum Cathedris (à quibus
correctio expetitur, exspectaturque) iis¬
que sub indictione gravioris poenae, serio¬
proferendum. (12) Cum ergo iam statuissem
demonstrare quod nondum sciretur es¬
sentia morborum per intimas atque pro¬
prias sui radices, nox erat ante quartam
mane, nona Augusti, & visum fuit mihi,
quod sicut quandoque de cantu galli, for¬
mantur somnia, me audivisse, ex praecon¬
cepta scribendi cura, quod recordarer
Anatomes, cujus paulò post mentionem
faciam, dumque haec viderer monitorie
intellexisse, dubitavi semivigil, quorsum
ista cadaveris dissectio tangeret tracta¬
tum, quem de essentia morborum scribe¬
re statueram. Itaque incurius somniavi,
quod viderem virum gravem externum,
mensae meae accumbentem, edentemque
Sulmonem recentem in salsatura aceti pi¬
perati, & tam avidè, quod quasi se satura¬
ret inde (in patria sua quippe non repe¬
ritur recens) & vidi quod biduo inde,
circa vesperum fabricula illum arriperet,
dentesque illi quaterent: ac deinde ty¬
pum servaret tertianae. Id est, quatriduo
à digestione cibi illius. (13) Adeo ut nil de
ejus residuo putruisset, multoque minus
superesset, quod febrilem tumultum sta¬
tis proritaret intervallis. Nam quod vul¬
go sonat, elementalem intemperiem reli¬
ctam, quae morbosam impressionem para¬
ret. Id enim praeter intemperierum, at¬
que complexionum absurda, à me alibi
demonstrata, non nisi merum Ens ratio¬
nis significare videtur. (14) Eo quod impri¬
mens, & impressum, sint quidem res actu,
& termini relativi: sed ipsa impressio,
cum non sit nisi relatio, resultans e termi¬
norum coaptatione: tantum entis ratio¬
nis vicem continere potest. Quapropter
saltem impressio, vel intemperies, super¬
stes manere nequit, ubi intemperans, sive
imprimens ipsum, desiit esse, & per conse¬
quens desiit nocere. Necesse esset ergo,
quod ipsum imprimens, produxisset extra¬
se qualitatem nocuam: eamque in im¬
pressionis subiectum, tanquam suum pro¬
ductum, deposuisset. Idque cum fieret in
organo vitae participe, oporteret saltem
illud productum, omnino atque imme¬
diatè intra ipsius vitae sinum demergi sive
hospitari: magisque si recurrere statis de¬
beat periodis, silentemque sanitatis quie¬
tem interrumpere, imò agendo hostiliter,
quodammodo deberet turbatae vitae si¬
gna exhibere. Vsque adeò morborum
quidditatem, hoc somnio perfectius con¬
firmavi. Nam prout citra & extra vitam,
haec non contingunt: ita ipsamet vita, est
ipsa causa enormontica, postquam semel
loco, pace vel quiete est disturbata. Ecce
eodem die, à praefato somnio vir patri¬
tius, quem à multis non videram annis,
ad mensam meam hospes advenit, cum¬
que esset vigilia S. Laurentii, contigit et¬
iam quod bullitus Salmo recens apposi¬
tus fuerit, comederitque ille, non secus at¬
que in somno videram. Imò biduo inde,
in febrim tertianam lapsus sit. Dissectum
autem cadaver, cujus monitionem acce¬
peram, spectat ad eosdem fines. Siquidem
Sexagenarius, ab ineunte aetate tenera vi¬
xerat valetudine, ac facile febricitabat le¬
viculi erroris occasione. Quem post tan¬
dem mors repentina abstulit, & volens
indagare, an causam pronitatis febrilis re¬
perirem, locis quibus se plangebat dole¬
re, quoties febricitaret. Erat nempe hy¬
pochondrium utroque latere, tam ubi
jecur,
Qqq 3