855
486 IGNOTUS HOSPES
jecur, quàm ubi lien asservantur. At ne
minimum, circa has partes prae oculis vi¬
sum, quod opportunè accusari potuisset.
(15) Quare collata hac dissectione, cum visio¬
ne somniali Tertianae, ex esu nimii Sul¬
monis: percepi statim, cur simul utrum¬
que in mentem revocatum, dum praesens
caput essem scripturus. Nimirum ut op¬
portunitate utriusque rememorati for¬
tius instarem circa veram quidditatem
morborum, concentratorum in gremio
spiritus vitalis: feculentias autem, quas
scholae pro immediatis ac continentibus
morborum causis reputarunt, non esse nisi
externas occasionales, utcunque intra ve¬
nas ipsas intimè essent admissae.
IGNOTUS HOSPES
MORBUS
1. Actorum hactenus exomologesis. 2. Obiectum, &
Intentio Autoris. 3. Artem medendi pagano¬
rum Cacodaemonis inventum. 4. Oratio pro persecuto¬
ribus. 5. Author ex suis persecutionibus, scruiatur
Cacodaemonem Inventorem paganicae doctrinae. 6. La¬
bores Scholarum hinc vani. 7. Authoris anxietates.
8. Prologomenon quidditatis morbi. 9. Causae morbo¬
rum proximae, continentes, & essentiales. 10. Colligi¬
tur necessitas Ideae seminalis. 11. Quàm procul do¬
ctrina haec à Scholis recedat. 12. Verae causae rerum,
& morborum. 13. Morbi antiqua definitio Schola¬
rum. 14. Prima Scholarum contradictio. 15. Alte¬
ra titubatio. 16. Tertia. 17. Author docet (Tract.
de Elementis) non esse corpora mista in natura, ut
neque humores, undè tota basis medendi Scholarum
corruit. 18. Quarta cespitatio. 19. Quinta. 20. Sex¬
ta. 21. Septima. 22. Contra intemperiem qualita¬
tum elementariarum in nobis. 23. Octava vacillatio.
24. Nona. 25. Decima. 26. Vndecima. 27. Er¬
ror Scholarum detegitur. 28. Cespitatio duodecima.
28. Absurdum ad Thesim scholarum consequens.
30. Incertitudo praedicamenti pro Morbis. 31. Ar¬
gumenta in oppositum, & contra fictam Diathesim.
32. Vera Morborum causa efficiens. 33. Materia
occasionalis. 34. Tota Morbi quidditas, in quo sita
sit. 35. Vndè sint seductae Scholae. 36. Duo Scho¬
larum axiomata falsa. 37. Alia Scholarum delusio.
38. Generatio naturalis, quid. 39. Scholae ab Ari¬
stotele deceptae. 40. Aliquot ignorantiae hinc ortae.
41. Morbus constat materia & efficiente. 42. Quic¬
quid generatur, id fit per Ideas seminales. 43. Omnia
praedicamenta sunt in Morbo singulo. 44. Lapsus
Ethnicismi in medendo. 45. Ignoratam hactenus fuis¬
se Morbi definitionem. 46. Morbus non est ens pri¬
mae constitutionis: attamen in censum naturae intra¬
vit. 47. In quo distinguuntur Morbi, à caeteris crea¬
tis. 48. Error Scholarum ex subiecto inhaesionis
morborum, & absurda plurima inde manantia. 49.
Christianis non esse connivenda ejusmodi absurda.
50. Pertinax ignorantia. 51. Fames non est mor¬
bus. 52. Scholae discedunt ab Hippocrate suo. 53.
Aliquot neglectus Scholarum. 54. Incogitantiae scho¬
larum. 55. Non spectandam actionis laesionem pro
essentia morbi. 56. Unde manaverit istud figmen¬
tum. 57. Consequens ad confusionem causae cum sym¬
ptomate. 58. Ablatio causae non respicit necessariò
materiae occasionalis subductionem. 59. Scholae ab
artificiis delusae, artificiis deludunt suos Tyrones.
60. Quomodo semen differat à suo constituto. 61.
Caespitatio decima tertia. 62. Scientiae aliquot pri¬
mò verae in Authore. 63. Productio morbi qualis
fiat per Blas. 64. Efficiens in morbo. 65. Morbus
penetrat vitam lumine formali, in puncto. 66. Ef¬
ficientium differentiae quaedam. 67. Exemplum in
calculo. 68. Culculus non est propriè morbui. 69.
Dum effectus conclusit occasionale efficiens, non est
morbus pristinus. 70. Attinguntur producta morbo¬
rum, à Scholis neglecta. 71. Error scholarum circa
obiecta contrarietatum in morbis. 72. Argumenta
aliquot in Scholas, ut ipsas pigeat. 73. Resumuntur
morborum Producta, morbi secundarii, cum sympto¬
matum & fructuum distinctione. 74. Debilitas quid.
75. In propria morborum diuisio per partes organi¬
cas. 76. Diversa diversorum actio, unde. 77. Ex
mechanica ignis, piperis, Escharotici, & caustici
tredecim conclusiones paradoxae Scholis, ac varia il¬
lustrantur notatu digna. 78. Ignis speculationi sa¬
nandi parum proficinis. 79. Notabilia aliquot de no¬
stro calore. 80. Occasionum morbosarum classis va¬
ria. 81. Explicatur Hippocrates [sic] cum conniuentia.
82. Quod natura semel aspernatur, id post nunquam
recipit in gratiam. 83. Morbus, est de materia Ar¬
chei. 84. Productorum explicatio. 85. Natura no¬
stra regitur ab intelligentia errante, postquam est cor¬
rupta. 86. Scholae iterum per artificialia delusae.
87. Producere differt à generare. 88. Scholae tan¬
tum cogitarunt de ablatione causae occasionalis. 89. In
nobis est natura stans, sedens, & iacens. 90. Expli¬
catur decretum Hippocratis, cum moderamine illius
aetatis. 91. Anatome, ad excusandas excusationes in
peccatis