855
MORBUS. 487
peccatis frequens. 92. Supina scholarum negligen¬
tia. 93. Quomodo mors & morbus evaserint en¬
tia naturae, post creationem, susceperintque causas se¬
cundas, sui productrices. 94. Duae obiectiones Scho¬
larum refutatae. 95. Omen ex bonitate insepara¬
bili.
(1) IAM constituta primùm na¬
turae integritate, intra ma¬
teriam Archeum nempe, &
vitam, sive formam lucis vi¬
talis, cum seminalibus atque
vitalibus initiis: fermentis item transmu¬
tationum authoribus, noviter detectis:
rejectis quoque elementis, qualitatibus,
complexionibus, horumque miscellaneis,
pugnis lucta, & alternatis victoriis: hu¬
moribus item & Catarrhis defluis, extra
naturam relegatis; flatibus demum, tar¬
taris, & tribus Chymicorum principiis
extra morborum exercitum proscriptis:
restabat nunc ipsos naturae defectus, &
alteritates medullitus considerari. (2) Quo¬
circa priusquam profundius ingrediar,
probandum suscepi, morbos, in Scholis
hactenus nesciri, non solum in particu¬
lari: horumque idcirco sanationem fa¬
dicitus latuisse: sed insuper ipsam mor¬
bi essentiam in generali occultam. (3) Do¬
lendum quidem in reliquis professioni¬
bus, tam ingeniosè elaboratum, In sola
autem Arte medendi adeo surdis prin¬
cipiis cespitatum hucusque. In qua ta¬
men charitas in proximum poenaliter
commendata est. Omnia enim obscu¬
rissima mansere, pleraque falsissima: &
intacta quae maximè ad scopum sanandi
conducerent. Nusquam enim subtilitas
obvia est: utrobique verò ingens hebe¬
tudo. Adeo ut ex praefatis nemo non
colligat facilè, cacodaemonis inventum
esse, quicquid iuxta doctrinam Paga¬
norum, & contra charitatem mutuam
est edoctum hactenus. Idcirco nimirum
theorematum paganorum permansit sta¬
bilitas, diaboli persuasu. Quae tamen
theoremata sola sui facilitate, primo in¬
tuitu, cuique sanae mentis, suspecta esse
debuissent. Itaque nil durius, inhuma¬
nius, & crudelitate plenius, inter morta¬
lium artes, per tot iam secula susceptum,
arte illa, quae per mortes hominum sub
concentrica subscriptione, experimenta
de novo facit. Quorum Professores dum
claves Scientiae se custodire praesumunt,
nec ipsi adyta intrant, nec alios intrare
volentes, admittunt: sed arcent omnes,
omnibus technis. "Semper discentes, &
nunquam ad veritatis scientiam per venien¬
tes". luxta Apostolum. (4) "Lux mea Iesu,
mea, vita, mea gloriatio, & adiutor meae im¬
becillitatis, ac corruptae indolis, qui in rebus
tuis facilem exitum invenis, apud quem est fa¬
cile, quod apud mortales est tanquam impossi¬
bile. Tu, qui me cuncta ad versa subire feci¬
sti: ossero tibi meas calamitates, atque depres¬
siones Iustitiae. Tu me in victa nihilominus
semper confortasti dextera; praebe mihi ma¬
num, ut si de profundo tot tribulationum ba¬
rathro me eripere non digneris: saltem tua
fortitudine, ne peccem tibi, & resipiscant, qui
me oderunt gratis: quique adorant potentiam
tuam, agnoscant in me, quod tu es solus Deus,
adjutor oppressorum, spesque indubia illorum,
qui in te fidunt. Inauantur contritione, &
apud te in veniant gratiam, & cantem ego
miser laudes tuae magnitudinis post hoc secu¬
lum. Est nempe huius seculi caries, quod oc¬
culto tuo iudicio, hypocrisis potentum, fidem
fraude faciet, & pietatis sub umbra nesas suum
legat".
(5) In tanto autem aerumnarum mearum
turbine, ad mortalium miserias, & erro¬
res Medentum ante mentis meae conspe¬
ctum defectos, annotare sum aggressus,
sub tuo mandato. Vt sicut hypocrisis me,
measque pessumdedit fortunas, cogno¬
scam pariter, & primariò, quod Men¬
daciorum pater in paganicas scholas po¬
culum inscitiae, aconitumque Charita¬
tis, & sanitatis, lucro sternente viam, sub
trita Tritonum procellosa calle... Et¬
enim mecum mirabitur omnis Tyro
venturus, nil aequè imperitè tractatum, ac
ea, quae vitam mortalium concernunt.
Siqui¬