855
IGNOTUS HYDROPS. 513
peccato lethali. Nunc aliqua de causa oc¬
casionali superaddam; (15) Resumam ergo fa¬
ctum nostri fiscalis, qui nil praeter extra¬
venatum, atque induratum, in Rene cruo¬
rem, in dissectione exhibuit memorabile,
Hydropis, & mortis causam occasionalem.
Dum tamen calculus, Renem confertim
opplens, non pariat Hydropem, imò etsi
totus Ren occaluerit lapillis, ac praeter
pellem, nil parenchymatis reservarit. Er¬
go obstructio Renis ut talis, non est causa
occasionalis Hydropis: sed cruor extra¬
venatus. Sic namque Sexagenaria, ad
mensae angulum collisa, Hydropem con¬
traxit. Sic vulnerati in abdomine, & malè
sanati, hydropici fiunt. Sic cruor extrave¬
natus, menyngi incumbens, vultum hy¬
drope tumidum mox reddit. Sic tandem
ingentia tormina cruorem extra venas
profundunt, in spatium convexo intestino
conterminum. (16) Sic dysenterici, sicque po¬
tatores, Hydropem induunt, quatenus
aliquid cruoris in convexo intestini accu¬
mulatur. Hoc autem didici in cranei fra¬
ctura, inque Hydrope pulmonis. Illic
enim restitans cruor, totum caput & vul¬
tum velut Hydrope inflat. Heic verò, cir¬
ca ductum venae arterialis constitisse cru¬
orem animadverti. Nec enim forma pu¬
ris, cruor degenerat, nisi in cavitate carnis
coctus: extra carnem verò in loco libero,
cruor statim grumescit, mox dein aridior
factus induratur, fermentumque virulen¬
tum statim concipit, undè Archeus. Hy¬
dropem suscitat. Docuit me nimirum no¬
ster fiscalis, quod cruor extravenatus, &
grumefactus, faciat hydropem ventris; at¬
que insuper, quod Ren sit adaequatus ar¬
tifex, patrator, exsecutor, & arbiter veri
hydropis. Confirmavit id mihi quod sub¬
ter hydropem, Ren vix lotium faciat: &
vicissim quod excitato Rene, ad redden¬
dum lotium, ipse è ventre totum depleat
Hydropem. Quapropter & aquam in ab¬
domen relatam, Rene arbitro. (17) Vanum id¬
eo est Paracelsi commentum, quod stella
zedo, unicus ac singularis sit architectus
hydropis. Causa enim in nostris penetra¬
libus est, ac ipsis vitae initiis, non autem
tam procul petenda, & medenda est. Non
est enim hydrops, stellarum opificium,
neque stellarum ista est destinatio. (18) Nec re¬
fert, etsi Mercurius, separatus mortuus à
sua vena, verè & perfectè curet triplicem
hydropem. Mercurius enim, nomen ana¬
logon est fictumque, nec stellam desi¬
gnat: sed metallum currens. Quid enim
nomen metaphoricè fictum, ad fictum ze¬
donis astrum attinet? Mercurius enim
metallicus, nec astrum est, nec stellam ne¬
cat, nec ejus operationem impedit, nec
stellae nobiscum conjunctionem (si qua
esset) disligat. Stellae enim meteororum
occasiones sunt: morborum verò, dum¬
taxat occasiones per accidens. Primariae
enim sunt causae temporum, & Blas me¬
teori: secundariò verò atque per acci¬
dens corpora nostra exagitant, morbos
cieunt, vel maturant occasionalem mate¬
riam. Causae autem per accidens, non spe¬
ctant sanationes: sed praecautiones, potis¬
simum ubi causae per se penes nos ope¬
rantur, proprio seminum suorum motu, ac
destinatione. (19) Enimverò Ren sinister fisci,
cruore aridiore constipatur: sinistra pars
abdominis tenditur, & indurescit statim,
sospite dextera. Tumet quoque statim
crus, & femur deinde, sinistro latere: Id¬
eoque ventris tensio, non ob aquae quan¬
titatem solum: sed ab ipso morbo mem¬
branae tenduntur, non secus atque arteria,
sub pulsu duro. Tenduntur autem & con¬
trahuntur membranae, etiam ante copio¬
sam aquam, ab eodem opifice, qui Hydro¬
pem gignit. Contrahit nimirum omnes
membranae poros, ne ventum vel liquo¬
rem transmittant. Cum alioquin in vivis
(id est, sanis) corpus sit totum perspira¬
bile, & conspirabile. Fiscus ergo, primùm
parùm meiit, mox sensim Hydrops ingru¬
it, incipitque illi à latere sinistro. Ideoque
statim ab initio crus sinistrum ab oedema¬
te obsidetur, atque dein totum tumescit.
Sed cur dexter Ren lotium non trahit,
non
Vuu