855
514 IGNOTUS HYDROPS.
non transmittit, quod aliàs Rene uno, per
lithiasim obsesso, accidit? Duplex enim
propterea Ren à natura, & simplex est
Lien. Vt unus alteri subveniat in suis mo¬
lestiis, & excrementi proscriptionibus.
Imò & hinc sat constat, lienem non esse
cloacam, nec emunctorium. Ergo in cru¬
ore extravenato, detento, & condensato,
est fermentum excitativum, quale calculo¬
deest. Dicam ergo totam rei seriem, qua¬
tenus me mea observatio docuit. (20) Latex
enim, scholis ignotus, quamdiu cum cru¬
ore in venis vel ad glandulas fertur, com¬
muni vita potitur, nec regulis hydraulicis
paret. Sursum verò atque deorsum nescit
quia non habet. Ast extra vitae consor¬
tium semel reiectus, iam excrementi na¬
turam subit, deorsumque properat, pro¬
prio gravatus pondere. Vilis itaque pre¬
tii latex est. Ideoque quoties unumquod¬
que viscus malè afficitur, statim laticem
negligit, eumque à cruoris sui consortio
excludit: satisque sibi negotii, in sui tute¬
lam reperit domi. Ergo latex semel alibi
repudiatus, vitaeque sodalitio spoliatus.
excrementi statim indolem suscipit: quia
suam, sibique nativam. 1. Haec est causa
Anasareae. Vel, praecisè loquendo, Aqua
non est hydrops, ut neque ipsa Anasarca:
Nec ventus est ipse Tympanites: sed
aqua in abdomine, & latex in Anasarca,
sunt producta hydropis. Ut ventus in
Tympania. Hydrops sanè interiore con¬
tubernio hospes recipitur, magisque no¬
bis intimus est, qui vitalia principia, fa¬
cultatesque vitae aggreditur, ante natam
aquam: adeoque omnis morbus per cau¬
sas occasionales, immediatè vitania allo
quitur initia, in quibus tandem materiam
& efficiens in venit. 2. Notavi dein, quan¬
doquidem omnibus universim hydropi¬
cis pauca sit, & saturati coloris urina, quod
latex esset materia, ut urinae, ita & hydro¬
pis: nec enim formaliter urina; sed hujus
materia, antequam inde lotium, per alio¬
rum commistionem, & fermenti urinalis
susceptionem fieret. 3. Intelligo autem in
hydrope triplicem materiam. Primam
nempe occasionalem, qualem dixi cruo¬
rem extravenatum. Alteram deinde, quae
est ipsa aqua, ipseque latex in abdomine.
Qui est productum quoddam. Et tertia de¬
mum materia habet suum internum effi¬
cientem, in internis vitalibus principiis Ar¬
chei Renum, ortum. 4. Sicuti deficiente
potu, nihilominus adhuc Renes urinam
cruoris eliciunt, licet parcam. 5. Ita & in
hydrope, urina est cruoris, non potus, non
laticis. Renes actualiter hydropem conci¬
piunt, fabricant, & continent. Abdomen
verò, per actionem regiminis renum, di¬
versorium praebet, & Ren laticem, tan¬
quam scenae productum, eò mittit. Non
enim, quatenus per aliud viscus, latex fur¬
tim abripiatur: sed solus Ren laticem pro¬
scribat, ad loca sibi subiecta. 6. Latex au¬
tem, in oedemate & Anasarca, minus vitae
consuetudine primus, quàm in Ascitè: et¬
iam rursus sorbetur in venas, & ad Renes
labitur, ut ultimam lotii determinatio¬
nem subeat. 7. Ascites regulariter sanatur,
si Ren multum & affatim minxerit spon¬
te, vel per remedium. Recidivam autem
patrat: si non penitus sublatus è Rene¬
morbus. 8. A qua intercus, retrogrado mo¬
tu, laticem ducit in oscula venarum, inde
per venas, in Renes sugitur, & lotio tenus
excernitur: cuius tantillum dumtaxat per
diaphaeresim exhalat. Ideoque abusivè do¬
cent, laticem esse pituitam in oedemate,
eamque recoqui in legitimum cruorem.
9. Itaque imperium & actio regiminis Re¬
num, se extendit nedum in renes, ureteres,
& vasa urinaria: verùm insuper in cavita¬
tem ventris, inter peritonaeum, & muscu¬
los abdominis: itemque in venae cavae di¬
varicationes, se inferiores, usque & in pe¬
des ac tibias. 10. Non ergo Renes cadere
sinunt laticem, proprio pondere: sed verè
mittunt, non secus atque verè iterum tra¬
hunt eundem, trans omnem venarum cru¬
orem, dum scilicet sanatur hydrops per
mictiones. 11. Quinimò Ren semper coo¬
peratur, & principaliter operatur, in fa¬
brica