VINDICTA.
523
ipsis
Cathedris
poenae
infernalis
indictio¬
ne,
castigari
aliquando
debebunt,
&
cri¬
minis
rei
apud
Principes
gnaros
cense¬
buntur.
Potissimum
ubi
admonitio
frustra¬
nea,
conatus
charitatis
vanos
effecerit.
Delicatiores
itaque
judicium
tulere
iuxta¬
suam
cuiusque
intensionem,
&
extensio¬
nem.
(3)
Atque
illorum
plerique
offende¬
bantur,
quod
nova,
inaudita
nedum
adfer¬
rem
&
demonstrarem,
supra
captum
mul¬
torum;
sed
quod
antiqua
medendi
initia
destruerem,
nec
alia
meliora
edocerem,
quasi
tantum
laboris
onus,
unius
esset
diei
mensura.
Multi
autem
optarunt,
ut
clan¬
culum
semel
à
me
praemasticata,
buccel¬
latim,
in
fauces
intruderem:
ut
citra
labo¬
rem
meliora
dogmata,
&
remedia
addi¬
scerent.
Quapropter
aliquot
curiosiores,
ad
me
scripsere,
laudantes
quidem
ope¬
ram,
insumtosque
labores,
&
sumtus:
sed
non
tolerantes,
quod
arcana
remedia
sub
densis
tenebris
obvoluta
reliquissem,
nec
totam
Chymiae,
abditamque
Philoso¬
phiam
propalassem
contra
Euangelii
prę¬
ceptum,
quodque
margaritas
ante
por¬
cos,
id
est
immeritos,
non
proiecissem.
At
sanè
utrobique
praestiti
quantum
porui,
&
fieri
lubet.
(4)
Nam
per
experientiam
securè
didiceram,
quod
anno
1602
in
patriam
redux,
curarem
insperatos
aliquot,
per
spiritus
salis,
sulfuris,
vitrioli,
perque
vo¬
mitoria
vitriolata,
etc.
quorum
nullum
apud
Belgas
fuerat
vestigium
memoriae.
Ideo
Archiatri,
&
celebriores
alii
decipu¬
lam
meis
obtenderunt
remediis.
Nam
si¬
cui
aliquid
dedissem
praefatorum,
statim
procurabant
ad
se
deferri,
ut
me
imitaren¬
tur,
ac
superarent.
Ipse
ergo
in
publicum
proposui
medicamina
chymica
per
serros
meos,
iam
uxoratos
venalia:
quippe
qui
iam
se
meo
famulatui
subduxerant.
Hi
itaque
panem
suum
lucrabantur.
At
ut
cuncta
mox
ruinis
sunt
obnoxia,
sese
alii
interserunt
fugitivi
externorum,
qui
hu¬
iusmodi
venalia
obtruserunt
viliori
pre¬
tio.
Sicque
mille
fallaciis
adulterata
sup¬
posuere:
optima
quaeque
habita
sunt,
quaecunque
viliori
pretio
venderentur.
Hinc
nil
hodie
reperitur
è
factitiis
phar¬
macis,
quod
non
ita
sit
adulteratum,
quodque
majoris
lucri
spes,
non
adhuc
magis
labefactet
indies.
Ideoque
hinc
edo¬
ctus
didici,
non
amplius
hac
orbita
eun¬
dum:
sed
quicquid
rarioris
Philosophiae
est
evulgandum,
id
omnino
sub
hiero¬
glyphicis
peritiorum
esse
praestandum.
(5)
Ignoscant
ergo
mihi,
quotquot
ad
me
scri¬
bunt
haec
verba:
Sodes
explica
te,
loquere
apertius,
de
Arcanorum
praeparatione.
Quia
ista
est
nova
addiscendae
Philoso¬
phiae
methodus,
quam
addiscere
oportet,
modo
quo
eam
didici.
Vendit
enim
Deus
sudoribus
artes.
Etenim
nil
in
Spagyricis,
scriptum
ea
intentione,
ut
intelligantur
promiscuè
ab
omnibus,
sed
dumtaxat
ne
intelligantur.
Idque
Chymia
prae
caete¬
ris
disciplinis
semper
servavit
singulare,
è
mandato
Domini:
ne
rosae
ante
homines
&
porcos
spargantur.
Scripta
namque
no¬
stra
sunt
exhortationum
loco,
ut
quisque
propriis
proficiat
laboribus,
quantum
su¬
pernè
sibi
indultum
fuerit.
(6)
Tandem
con¬
tumaces,
&
indoctiores,
contumeliis
a¬
gunt,
insultantque
in
me,
dicentes.
1.
Quo
vultu
audet
temerarius
hic
se¬
nex
morosus,
nugator,
indoctus,
astruere
unum
idemque
remedium
calidum,
vale¬
re
contra
morbos
frigidos?
frangere
et¬
iam
antiquorum
axioma
primò
verum?
Contrariorum
contraria
dumtaxat
esse
remedia?
2.
Quo
ausu
dicit,
citra
purgationem
&
venae
sectionem,
tolli
affluentiam
hu¬
moris
noxii?
3.
Si
iustam
temperiem
elementorum
ad
pondus,
Paracelsi
arcana
adferre
pu¬
tet,
an
proinde
os
fractum
dislocatumve
reponent:
aut
herniam
sanaverint?
4.
Quid
si
arcana
materiam
peccantem
abstergant,
hoc
iuverit,
si
non
unà
effera¬
tur
per
pharmacum
solvens.
5.
Quidve
hoc
commune
habet
cum
mor¬
bis
Amentium,
ut
uno
Arcani
velut
cul¬
tro,
omnem
amputari
morbum
credamus?
6.
Item¬
Xxx
2