855
524 RESPONDET
6. Itemque in haereditariis quibusque
nulla residet amurca: sed connata quae¬
dam atque incorporata nuda remansit in¬
temperies, per quam statis intervallis, sus¬
citantur insperatae nebulae, novorum pa¬
roxismorum authrices, quid solaminis fe¬
rent Arcana, unum semper cuculi tonum
unius qualitatis sonantia?
7. Annè virorum & seculorum tot in¬
dustriae fuerunt nihili, quibus nempe me¬
lior tutiorque Minerva placuit?
8. Sanamus & nos morbos quoslibet
absque phlebotomo, quoties volumus.
sed timemus recidivas peiores: dum in¬
tus relicto humore nocuo, imponeremus
aegris, per soporifera & sedativa. Ideo¬
que non procedimus ex praescripto ia¬
ctantiarum fumivendulorum: dum salus
infirmorum nobis cordi, perque rationa¬
lem methodum ab hisce empyricis nos se¬
paramus. Solus enim Helmont cuncta no¬
vit, nosque stipites fuimus hucusque.
9. Ad se enim cunctos convocat, ut
creduli autument, Medicinam, quam de
terra creavit Altissimus, ab igne dimana¬
re. Non enim sic viri docti studiis Aca¬
demicis valedicunt, longa annorum serie
medendo roborati.
10. Melius enim viris Principibus per¬
suasum, qui alios praeter Academicos
non admittunt, quibus vitam fidant
suam, etc.
RESPONDET AUTOR.
1. Quod unum aliquid, omnes sanet morbos. 2. Re¬
spondet demum apposite ad singula. 3. Verum
laxativum quale. 4. Solutio obiectionis. 5. Retorque¬
tur axioma Hippocratis in Scholas. 6. Dictum Scho¬
larum in Scholas reflectitur. 7. Cur laxatiua stultè
exhibita. 8. Satisfacit directè & regulariter, suis in¬
juriosis contumeliis. 9. Author provocat Humoristas,
totius mundi, in certamen actuale. 10. Ad larvas
formidinis, per Humoristas obiectas, respondatur. 11.
Itur obviam adversariis. 12. Intentiones Authoris,
13. Vetus abusus, non dat ius. 14. Principum aerumnas
esse, vivere cinctos adulatoribus, & ideo extra verita¬
tem. 15. Aulae carent optimis Medicis.
Probabo primò, quod liquor
Alkahest, ens primum sa¬
lium, lili, primus metallus,
Mercurius diaphoreticus, si¬
ve aurum horizontale, u¬
num inquam, qualecunque ex illis (nam
cuncta unius dissolventis consanguinita¬
te, conspirant in unisonum) sat sit ad quo¬
rumlibet morborum sanationem, utut
momis crepent ilia. Inprimis norunt
Adepti mecum, quantum hinc distent dis¬
pensatoria Seplasiae, imò & quàm remosi¬
absint Scriptores, qui Basilicas, & Tyroci¬
nia chymica ingenti gloriolae pruritu, ad¬
huc ipsimet Tyrones ediderunt. Probabo
autem assumto hujus capitis, sponte in¬
star nivis liquescent reliquae in me susci¬
tatae calumniae. Quapropter Spagyrorum
postremus praefatum assumtum sic pro¬
bo.
(1) Ipsa sanitas non consistit in temperie
justa corporis: sed in vita integra. Nam
temperies corporis alioquin est adhuc in
cadavere, recens mactato, ubi tamen iam
mors: non autem vita, non sanitas. Est
autem sanitas unica, homogenea vitae in¬
tegritas, & inculpata dispositio. Requi¬
rens illius integri conservationem in sa¬
nis, & restitutionem in aegrotis. Idque
Hippocrates ex tunc olfecit, asserens so¬
lam naturam (quae unica est) esse mor¬
borum medicatricem: Medicum autem
ministrum, ut & pharmacum medium re¬
ducendi naturam exorbitatam. Itaque sa¬
nitatis integritas est in unisono, & unicus
tantum est vitae moderator, nec plures.
Hic ergo solus in morbis malè se habet.
Is enim solus est impetum faciens, tam in
sanis quàm in aegris, ejusque solius ru¬
ptura oeconomiam vitalem lacerat. Ete¬
enim etsi nil foris lacessat, nihilque à pa¬
rentum semine nos turbet: sponte tamen
propria, subinde Archeus ille fatiscit, dis¬
solviturque hinc nostra integritas: mul¬
tisque