855
AUTHOR. 525
risque inde modis, postliminio subna¬
scuntur impuritates Monarchiae vitae insi¬
diantes. Equidem cum natura ipsa, teste
Hippocrate, sit mediatrix morborum; er¬
go ejus unitas conservanda, & restituen¬
da integritas: Id autem unico remedio
sat superque fieri potest. Est namque u¬
nitas alteratae naturae, unitas sanitatis lae¬
sae, & unitas ideo spiritus, subter morbum
agitati, dumtaxat consideranda: non au¬
tem multiplicitas varietatum occasiona¬
lium morbosarum. Cumque unum è prae¬
fatis Arcanis opulenter habeat in se cun¬
cta requisita, ex dono Dei, perque praepa¬
rationes Artificis. Ergo unum ex illis Ar¬
canis est sufficiens pro omni, & quolibet
cunque morbo. Atque ideo non dicit
Textus, quod Omnipotens creaverit de
terra medicinas; sed medicinam: nu¬
mero singulari. Quam alioqui medici¬
nam, iam praeparatam, pro Arte medendi
non creavit de terra. Medicina ergo ista
penetrat corporis penitissima, quae suopte
Bonitatis dono, membra quaelibet confor¬
tat, & confirmat. Ac demum potentissi¬
mè resolvit, quicquid alicubi sordium
congestum fuerit. Quo semel liquato, na¬
tura satagit per cognitum sibi iter disper¬
gere nocuum.
(2) Notent hoc loco Tyrones, quod pro
consueta stoliditate petant principium.
postquam iam abundè constare fecerim,
non esse contraria in natura, non tempe¬
riem elementorum, multoque minus qua¬
litatum elementalium intemperiem: nec
item humores, quibus sanitas, & per con¬
sequens infirmitas, justo titulo patratio¬
nem debeant.
(3) Similiter etiam de febribus, sic abstuli
fidem solutivis, ut non nisi cum Schola¬
rum taedio, eadem iterum commemorem.
Perfecta nimirum purgatio aegros dum¬
taxat, non autem sanos, laxare deberet.
Estque ob id perfectissima, quae primò in¬
sensibiliter consopit, pacatque Archeum,
qui postmodum (cum sit natura, sola
medicatrix) morbos, horumque causas
occasionales, demetit. In tono enim inau¬
ditum, coram discere recusantibus, Tyro¬
num discere cupientium impeditoribus.
Ac soli me capiunt, quotquot prius iam
annotata intelligunt.
(4) Obiiciunt enim pro suis purgantibus.
Nil referre, tametsi laxans pharmacum
laudabilem è venis Chymum ejiciat, po¬
tissimum quod fortiori jure, & breviori
compendio, abiget faecem morbosam. Nec
magnopere curandum, etsi solutiva vires
cum crudiore cruore parum diminuant.
Negant at libri de febribus & humoribus,
sub consensu experientiae, quòd purgati¬
va tollant humores nocuos, aut morbum
ullum iisdem humoribus dicatum. Tum,
quia non sunt in natura eiusmodi humo¬
res, nec itidem morbi ulli respondent iis¬
dem. Tum, quicquid profligant extermi¬
nantque catharctica, non est unius de tri¬
bus humoribus, quos peccare ajunt: sed
est cruor, per virus pharmaci mactatus,
cujusque cadaver foetens per anum eii¬
citur.
(5) Ideoque nec audent propinare purgan¬
tia, ne quidem in acutis febribus, nisi post¬
quam materia turget. Quod est dicere,
postquam natura victrix evasit: quando
nimirum fortassis, devictus hospes mor¬
bosus, sponte sua mox recessurus, pro
parte, cum aliis sordibus à pharmaco pa¬
tratis, excidet: nisi indignatus Archeus in¬
gesto pharmaco virulento, morbum reci¬
divum suscitet. Quod saepissimè accidisse
memini, & scriptis catalogis annotavi.
(6) Idque non ignorant Scholae, quae dudum
iam serio charactere asserunt, solam Alo¬
em esse innocuam. Ergo omne laxans, ab¬
solutè nocuum, si non etiam simul fru¬
straneum. Reus sim itaque coram Deo, si
non prorsus suadeam, omnino à laxativis
abstinendum. (7) Neque enim, si non stulta
sit natura, laxans pharmacum, ad venas
assugitur: nec absque discrimine in dis¬
crimen se praecipitaret, quae virus intra
venas nocuum traheret. Igitur solutivum
virus adhuc tantisper ac in stomacho de¬
tinetur,
Xxx 3