855
538 PROGREDITUR AD MORBORUM
ut alibi de formis (itaque scientia, dona,
radices, dispositionesque materiae sibi de¬
spondatae ad vitam, semen mutat ab idea
seminali, omnis nempe faecunditatis cau¬
sa. Idque olim subodorati, dixere omnem
generationem à mundo invisibili suam
trahere originem.
(13) Tergloriosus omnipotens, suae cogita¬
tionis nudo puroque mandato, concepto¬
que verbo (fiat) totam creaturam ex ni¬
hilo fecit: illique vires seminales, in se¬
culum durabiles, indidit. Creatura au¬
tem deinceps receptum propagat do¬
num, non quidem ex nihilo, ut neque
proprio mandato: sed potentiam à Deo
recepit creandi imaginem sui seminalem,
transferendi, sive depingendi eandem in
suiipsius Archeum. Haec scilicet est vis
seminalis, hominis, brutorum, & planta¬
rum. Non autem quod in plantis hic con¬
ceptus sit pecuinus, nec à libidine susci¬
tetur. Sat est namque, quod modo analo¬
go contingat, quo veteres consensere o¬
mnia in omnibus esse. Quem modum, de¬
sumta à nobis similitudine, ostendunt
sympathia & antipathia rerum. Sentiunt
enim mutuam praesentiam, excitantur
mox illo sensu, in dotium suarum expli¬
cationem. Quippe quae aliàs manerent
immota. Sensus autem, non potest non
virtuti imaginativae quodammodo aequi¬
pollere. Quod de Peste alibi ex professo
latiùs. Ast mihi iam scopus, non de plan¬
tis philosophari: sed dumtaxat de morbis
nostris. Sufficitque ideo, quod ipsa ima¬
ginatio, à formatione imaginis dicta,
ideam cudat, cujus ergò semen omne fer¬
tile. Cumque in nobis vis illa phantastica
sit quasi brutalis, terrena, & diabolica,
(iuxta Apostolum) ideo est suis mor¬
bis obnoxia, potestque cudere imaginem
in suiipsius immediato Archeo organo.
Hinc nobis materialiter, ac efficienter,
omnis in nobis morbus.
(14) Etenim quicquid nascitur, aut fit; id
totum contingit cujusdam seminis neces¬
sitate: habetque omne semen suum hoc
aliquid ab idea, spiritui indita suo: mor¬
bus autem est ens reale, fitque in vivo
dumtaxat. Vnde consequens, quod etsi
morbus vitam oppugnet, ut mortis prae¬
cursor, nascitur tamen à vitali, eodemque
in vita initio, nimirum à carne peccati.
Verumtamen mors, & mortua quaeque,
carent radicibus quibus producant. Atque
adeò cum mors interitum dicat, sive priva¬
tionem, caret imagine seminali, in quo à
morbis distinguitur. Vita quidem est ab
anima, ideoque & primae constitutionis
praemissus character: sed morbus à con¬
fusionibus ac perturbationibus impuri¬
Archei prodiit, sibique radicaliter inser¬
tus, sic permansit deinceps inseparabilis,
nimirum quo ad potentiam formativam
idearum infirmarum. Morbus itaque coa¬
lescens ab ideis, tanquam sui seminali ini¬
tio efficiente, induit materiam sibi aptam
ab Archeo mutuatam, & in ens reale con¬
surgit, per modum aliorum entium natu¬
ralium. Cumque in Archeo formata iam
sit idea, confestim quoque haec agere in¬
cipit, nec feriatur, quin partem Archei
contaminet. In qua subinde fermentum,
tanquam causae efficientis medium, susci¬
tatur per aversionem à vitae integro: hu¬
jusque tandem adiutorio crassiorem cor¬
poris molem vel contaminat, vel saltem
turbat digestionum oeconomiam.
(15) Ridebant (sat scio) scholae Platonicam
doctrinam, quod ideas seminales, potesta¬
tes ideales, & activitates formales morbis
assignaverim. Mallent namque quatuor
qualitates, fictis humoribus stipatas, agno¬
scere, ringunturque has nugas à me pessum¬
datas, nesciae, cui causae morborum quid¬
ditates atque medelae deberentur. Nesciae
inquam, quod potentius, vicinius, magis¬
que domesticum ens, exercitum in huma¬
nam vitam conscripserit, de quo etiam di¬
ctum fuit divinitus, quod hominis dome¬
stici sint inimici ejus. Etenim obstructio¬
nes, ab iniuriis spurcitiarum occasionali¬
ter inductas, tanquam morbos, ubique in¬
signiter accusant: quae non tam ipsum ob¬
struens,