855
COGNITIONE. 537
cantibus, & continuantibus universi per¬
petuitatem, haec contingere appareant, at¬
que operari per lumen, ingenti efficacia.
Quidni haec eadem non secus fieri in
morbis cognoscemus? Praesertim dum
fortiori isthaec apprehensione sculpun¬
tur?
(10) Nam concepta nos docent, ex passioni¬
bus, vel perturbationibus, non entibus, o¬
riri imagines veras, reales, actuales: non
secus atque praegnantis cogitata, imagi¬
nem realem, quantumcunque peregri¬
nam atque exoticam, cudunt. Quamob¬
rem sic nempe venena parit phantasia,
quae hominem proprium interimunt, va¬
riisque aerumnis affligunt. Usque adeo
sicut imagines istae primariò procedunt à
potestate imaginativa, cuius organum
immediatum est ipse Archeus: ita pror¬
sus necessum est, qui picem tangit, inqui¬
netur ab ea. Id est, oportet ipsum Arche¬
um primariò & immediatè concipere, at¬
que novam illam induere imaginem, eâ¬
dem affici, & afficere vi symboli, caetera à
se dependentia, iuxta ideae illius nocuae
proprietates. Illudque fermentum semel
in illo, impetum faciente aethere, depi¬
ctum, est morbus. Qui exinde in cruorem,
liquorem proximè assimulandum, atque
in partes denique similares, atque in ipsa
corporis recrementa se diffundit, iuxta
proprietatemve suae illius ideae. Hinc
nempe morbi distributionum atque dige¬
stionum, Quid si spiritu insito, cerebri aut
lienis hospitio, ideae formentur, imaginan¬
do, quae & in brutis sint omnium motuum
Blas principale & organum: Nil vetat,
quin ipse Archeus, partibus insitus, singu¬
lares fabricet & subinde exorbitantes
ideas, vi imaginativae non absimiles. Sic
nempe saliva Rabidi, Tarantulae, vel Ser¬
pentum, itemque Napelli, Aconiti, vel
Solani succus, nobis invitis, suam furoris
imaginem communicat. Quocirca nil ve¬
tat pariter, primarium imaginandi orga¬
num, formare sibi inquilinas imagines, se¬
minales fermentales, venenosas, etc.
(11) Quicquid natura sui, per se, atque im¬
mediatè potestates vitales affligit, debet
eo ipso esse de prosapia, & conditione il¬
larum potestatum. Non enim alioquin
haberent symbolum, aditum, consonan¬
tiam, vires, aut penetrationem in invi¬
cem: ut neque per consequens applicatio¬
nem, & activitatem. Etenim cùm potesta¬
tes sint sigilla invisibilia & intangibilia
Archei, qui ipsus est invisibilis, & intan¬
gibilis, non possunt illae attingi, multoque
minùs penetrari, aut superari à corpore.
Quia ejusmodi potestates, utcunque vita¬
les, carent tamen extremitatibus; quibus
tangantur. Vndè sequitur (quod hacte¬
nus est nescitum) quod omnis morbus
(utpote gliscens in vita) quia de vita¬
lium potestatum indole, debeat immedia¬
tè cudi, & oriri ab ente quod natum est
producere seminales ideas.
(12) Cumque nil inter constituta fiat à se¬
ipso originaliter, necessariò tam morbosa¬
rum, quàm vitalium potestates, pendent
ab ideis, vel ipsius generantis (undè mor¬
bi haereditarii) vel generati Archei. Ve¬
rùm ut id clarius constet. In semine bru¬
torum & hominis est potestas formativa,
ad similitudinem generantis. Utpote quae
cùm sit dispositiva, ac distributiva totius
regiminis in figurando, ejus activitas à ne¬
mine est controversa. Scientiam ergo à
generante infusam habet semen, ad fines
sibi agendos accommodata. Alioquin e¬
nim semen, quod in sui substantia est ste¬
rile, secundum fit per imaginem, in libidi¬
ne concitatam. Nimirum imaginativa ge¬
nerantis, primò parit ideam, quae sui ex¬
ordio prorsus est non ens; vestiendo au¬
tem Archei amictum, fit ens reale ac se¬
minale. Idque tam in plantis, quàm sen¬
tientibus. In vegetalibus namque semen
ab initio prodit invisibili (plantae siqui¬
dem data vis est prolificandi per semen,
adeoque conceptum habet analogicum,
qui format ideam seminalem propagan¬
do) suam secunditatem, vitaeque primor¬
dia mutuat, non autem vitam ipsam, (prout
Zzz ut