855
536 PROGREDITUR AD MORBORUM
thesim: sed ipsum ens praevaricans, quod
ex ipso Archeo cuditur vitali. Non ergo
intueor morbum, velut abstractam quali¬
tatem. Idque mihi sic ab olim induxi, ut
instar vitae, sit vitae ipsi ens vernaculum.
Ratio, cur morbus tam celeri passu pene¬
tret in vitam propter symbolum. Quare
Apoplexia, Lepra, Hydrops, vel Amentia,
quatenus qualitates in abstracto, penes
me non sunt morbi: sed quatenus ens
Apoplecticum, leprosum, maniacum, etc.
scopum & causas ipsas morborum in se
complectitur.
(4) Morbus quidem à peccato incepit.
Non enim in naturae nostrae integritate,
puritate, & innocentiae vigore, mors erat,
multòque minus morbus. Mors enim
comminata erat, non morbus, nisi quod
comiter intelligerentur ad futura. Ergo
morbus non aliter quàm ipsa mors, sui
natura, vitam oppugnat, ejusque potesta¬
tes, quas ideo vitales dicimus: quod illa¬
rum deperditione, lenta vel subita mors
adveniat.
(5) Fide credimus mortem idcirco, o¬
mnemque infirmitatem, à peccato intras¬
se in hominem, & per concupiscentiam
carnis peccati, propagatas in posteros o¬
mnes. Idcirco neque à Gentilitio mor¬
borum ac mortis introitum, disci non
potuisse.
(6) Utpote rationabile fuit, aegritudinum
omnes classes radicatas in eadem concu¬
piscentia carnis, per quam morbus intra¬
vit. Etenim ut concupiscentia in conce¬
ptu non peccat ante consensum, fingen¬
tem plausibilitatis Ideam: Ita necesse est
omnem morbum in carne peccati oriun¬
dum, consistere in peregrina imagine, sive
idea seminali corruptae naturae. Legi in¬
quam erat consentaneum, ut ens quod sub¬
voluptate concupiscibili consensit, & pec¬
cavit, primariò quoque morbis plectere¬
tur. Ita quidem ut nedum externis suc¬
cumberet: violentiis: sed suis exorbita¬
tionibus propriis, vindicias peccati in car¬
ne experiretur. Ut scilicet ipse Archeus,
rector carnis peccati, passionum suarum
eadem libertate, erroneas sibi fabricet
imagines, quae sibi tanquam veneno fo¬
rent. Nimirum ex concupiscibilis volu¬
ptatibus, passionibus irascibilis procellis,
item turbulentiis etiam spontaneis sub¬
iectus staret propriae ruinae, quam sibi cu¬
deret.
(7) Quae nimirum imagines, ut entium
morbosarum semina, sibi prorsus dein¬
ceps essent intimo vitae thoro nubiles.
Durus hic sanè sermo, in auribus non su¬
pra nugas calores, & lutum audire assue¬
tis. (8) Quapropter si quis miretur tantam
Archei ideati, idearumque seminalium
efficaciam, ut morbos, ipsam pariant mor¬
tem: is nondum agnoscit omnium omni¬
no rerum naturale initium ex parte ideali
in semine quovis pendere. Quare conside¬
ret, sicut lumen unitum in sublunaribus,
siquidem vix aliquid est lumine spiritua¬
lius, utpote quod solidum vitrum, imo
etiam ipsum locum penetrat) accendit
ligna & aedes: sic & idea quaevis sit lu¬
men, tam quatenus à spiritu, vitalis lumi¬
nis participe, cuditur, quàm ex proprieta¬
te essentiae suae sit luminosa. (9) Alioquin i¬
psaemet ideae, quatenus conceptae, nil
sunt, praeter lumina vitalis animae, reflexae
in sui cogitationes: quaeque ideo nec con¬
cipiuntur, nisi in spiritu luminoso, in quo
suscipiunt figuram rei conceptae. Id est,
fiunt ibidem ipsa intellectualis idea. Ita¬
que quamvis ipsa cogitatio sit merum
nonens: attamen ex ipso suae nativitatis
jure, quaelibet res concepta constat mate¬
riâ conceptâ, & lumine vitali, intelligibi¬
liter in illam reflexo. Cumque imagina¬
tio sit intellectus simia, licet non se trans¬
formet in rem conceptam, pro more intel¬
lectus; tamen hanc concipiendo, figurali¬
ter in se transsumit, sigillatque ejus con¬
ceptum, depingitque quandam rei imagi¬
natae ideam seminalem, cum lumine, effi¬
cacia, & omni operandi modo. Idque to¬
tum sub unitate atque simplicitate sui
maximâ. Adeò ut si in seminibus prolifi¬
cantibus,