855
PROGRED. AD MORBORUM COGNITIONEM. 535
plius cessat morbus, atque iterum statis
recurrit periodis, licet causa occasionalis
interea perpetuo sit praesens, sicque post
assumtum solutivum nocuum, licet post
paucas abinde horas expellatur, inquina¬
to tamen inde archeo furit obeditque hau¬
stae veneni labi. Sic quoque connascuntur
nubis proclivitates, haereditariíque toti
alicui familiae vernaculi morbi: quia vitae
ipsi concentrati sunt, ac velut notae cha¬
racteristicae, impressaque noxiorum si¬
gilla.
PROGREDITUR AD MORBORUM
COGNITIONEM.
1. Medicina scientiarum occultissima. 2. Praeteri¬
torum seculorum ignorantiae ideo excusabiles.
3. In quo habitent morbi. 4. Ortus morborum. 5.
Vnde inceperit morbus. 6. Morbus immediate, cur
in ente primorum motuum. 7. Ignorata cur fuerit
morborum essentia. 8. Morbus nupsit enti vitali. 9.
Semina cuncta quomodo profluant è mundo invisibili.
10. Ortus efficientium, & proprietas Idearum semi¬
nalium. 11. Ab invisibili Idaea, rerum cunctarum se¬
minalia initia. 12. Ens seminale quomodo suscipiat
sui complementum. 13. Explicatur vis idealis semi¬
num per classes. 14. Mors, & morbus quanquam eo¬
dem initio orta sint; differunt tamen, quod morbus
Ideas habeat, non autem mors. 15. Ridebunt Scholae
Ideas: sed scholarum ignorantiam carpit Author.
16. Probat inscitiam earum, uno saltem exemplo.
(1) Iam aliquoties, nec frustra
asserui, artes & scientias in
fastigium properasse; solam
autem medendi artem, si
non retroiisse, stetisse sal¬
tem, ac circa idem fallax punctum cir¬
cumiisse. Hinc quoque conieci difficilli¬
mam humanitùs fuisse morborum cogni¬
tionem, atque inde dependentem mede¬
lam. In quam tot felicia ingenia per tot
secula suos conatus frustra impendere. Id¬
que non hoc à solo contingenti, sive even¬
tibus coniicio: quod nimirum neglecta
huc usque fuerit morborum notitia: sed
quia ex parte causarum, tota sit invisibilis
& invia. Quapropter etsi ignorantię scho¬
las taxem, non id à me factum velim vanae
gloriolae ergo, ut neque animo convician¬
di totum corpus facultatis: utpote quod
in me non peccavit: verum solo studio
docendi mortales. Non quidem quod mi¬
hi persuadeam, Dei bonitatem humanae
invidere sanitati hanc doctrinam. Dum
vel ab initio per mundi aetates dispersit
suum donum per quosdam, medentem
quoque summopere commendent Sacra.
Ast plerique, per ignaviam indagandi, &
credulitatis promtitudinem, in se suffoca¬
runt lumen istud dotale: (2) adeoque struen¬
te diabolo semper falsis superstructum
fuit Gentilium initiis. Itaque difficillima
scientiarum medicina, ob morborum in¬
visibilitatem, & dolum, ab ethnicis theo¬
rematibus inoletum, nullo ingeniorum
acumine penetrabilis fuit. Quas auxit
difficultates inventio, & cognitio tanto¬
rum simplicium, remediorumque inde
petitorum praeparationes, appropriatio¬
nes, & applicationes, iuxta labentium oc¬
casionum varietates, & celeritates, in qui¬
bus singulis, utrobique sui sunt scenae
Actores invisibiles. Quos nisi quis perfe¬
ctè noverit, vel remedium superexcellens
sit adeptus tela sua profectò ad posteriora:
non autem ad ipsas radices perdet. Stetit
ergo medendi ianua, ab mundi cunis
clausa, quam mihi aperire mandavit acce¬
ptum talentum (hujus enim jactantiae
me insigniter puduit. Testis sit Deus)
quare cardines, & postes prius à ferrugine
solvere debui, ut fores panderem intrare
volentibus. Clavem itaque unicam & au¬
ream, in Archei archivis hactenus occul¬
tatam, ad ignem pyrotechnicum, lumenque
veritatis exponere debui. Vt quisque in¬
troeat in aulae abdita, quantum sibi desu¬
per concessum fuerit.
Morbum inprimis non appello dia¬
thesim: