855
534 IN PUNCTO VITAE SUBJECT. INHAESIONIS MORB.
Eadem enim causa quae initio mundi fe¬
cit mortem, sive causa eadem secunda na¬
turalis, quae dedit introitum mortis natu¬
ralem in humanam naturam: eadem
prorsus & hodie facit mortem & mor¬
bum. Cum gloria namque Creatoris pu¬
gnat, non fecisse mortem ab initio, eam¬
que factam per hominem, deinde sibi as¬
sumsisse gloriam sciendi fabricare eam:
quasi ab homine id didicisse debuisset.
Quod autem iam de morte dictum est, id
de morbis pari jure intelligendum: quip¬
pe cum ex eodem ortus puncto mors &
morbus profluxerint. Itaque si dicatur
Deus dare morbos, vel mortem: non est
quod iam velit esse Creator eorum, quo¬
rum antea fabricam penitùs recusavit:
Sed dicitur permissiyè author, & princeps
vitae & mortis. Quod sicut est verus ac so¬
lus vitae Author, eamque ideo modere¬
tur, & tollat pro suo lubitu: ita permittit,
ut hic cedat, & alter cadat, & quod causae
secundae tam directè, quàm irregulariter
incidant, undè homo oppetat, vel morbus
vigeat. Ast creatio morbi, ut entis subsi¬
stentis, ex materia & efficiente, seminali
atque ideali, malo & lethali: nequaquam
ex Deo procedit. Nam dum hominis in
arbitrium collocasset, posse citra mortem
permanere, vel eadem die morte mori:
eodem passu quoque in hominis manu
posuit, fabricare mortem & morbum
ipsum, tanquam mortis praecursorem, ac
praeparatorem. Introitus mortis in natu¬
ram hominis consideratus, pro ut illum
alibi paradoxo notabili explicui, probat
exquisitissimè, morbum non solummodo
consistere in parte vitali hominis: sed &
morbum ipsum, nasci seminali Idea ex
ipso Archeo. Breviter autem id probabo.
Ex concupiscentia carnis, orta est caro
peccati: ideoque & mortalis Archeus in
illa, & per consequens quoque inde Ar¬
cheus, in quantum est vitalis, in carne pec¬
cati, agit omnem actionem, producitque
omnem actum formalem nocuum atque
lethalem, quem Deus recusavit facere,
permisitque hominem sibi cudere causas
mortis, & morborum. Non est tamen ho¬
mo proinde creator, licet faciat sibi actus
formales, sive formas substantiales mor¬
borum, sive vitae nocuas: siquidem illi id
concessum fuit vi verbi, quod quacunque
die comederet de fructu arboris scien¬
tiae boni & mali, morte moreretur, & sa¬
tellites ad mortem destinatos sibi faceret.
Idque ex natura ipsamet mortis, in carne
peccati necessariò partae. Actus itaque,
qui est de essentia, exsistentia & subsisten¬
tia, prout etiam de propagatione, conta¬
gionisve fertilitate morborum. pendet
omnino in vita, ex vita, per vitam: intra
quam etiam clauditur. Miseri sanè mor¬
tales, atque longè miserrimi infirmi, qui
hactenus Medentes magno caroque pre¬
tio stipendiarunt, ignorantes, quid sit mor¬
bus, à quo oriatur, in quo consistat atque
subsistat. Admiror autem, haec ante me
non olfecisse priores, ut nec Neotericos:
utpote quorum Sacra anchora plerumque
est in spe Criseos, & de Crisibus, ad excu¬
sandum suas ignorantias plurima com¬
menti sunt. Siquidem Crisis in morbis
nil praeter Archeum probat: si credant
suo Hippocrati, dicenti, Naturas ipsas
morborum medicatrices, & auxiliatrices
unicas. Luna namque non facit Crises
causativè, sed solus Archeus, lunae inse¬
quens rythmum. Dies namque metitur
luna, magisque in probationem actionum
Archei, quam in causalitatem spectat.
Semper enim Luna 14 die, est opposito
loco, quo erat prima die: ergo & vires
oppositas Archeus habet, qui lunae ry¬
thmos aemulatur. Sic & de 7. die. etc.
Concludo itaque pro notitia morbi,
quòd morbus vel habeat fomentum, vel
duntaxat excitamentum à causa occasio¬
nali: vel sponte motuque proprio surgit,
suoque seminis contagio perseverat, ut
dum epilepsia semel concentrata est, vel
podagra radices egit, propriâ nempe
sponte quoties lubet expergiscitur. Per¬
inde quoque, biduo triduoque, vel am¬
plius