855
540 [sic] DE IDEIS
(1) CVM ergo ad morbi essen¬
tiam requiratur materia, &
efficiens, sitque idea ipsum
efficiens morbosum: utrum¬
que explicandum est. Ac
primò quidditatem idearum, efficaciam,
& fabricam describam, ut morbi efficien¬
di actio & nativitas elucescant. Ac pri¬
mùm declarabo ideas ab homine conce¬
ptas, dein tractabo de ideis Archealibus,
atque tandem de ideis peregrinis. Po¬
stremò atque tradam materiam morbifi¬
cam, ut ex utriusque causae connexu con¬
stet quidditas morbi, ejusque immedia¬
ta essentia. (2) Primò nimirum docui alibi
quod vis primorum motuum sit effrenis
quaedam imaginativa, in arbitrii potesta¬
tem non redacta, stabulata in splene.
Quodque omnipotens tanti facultatem,
etiam in meris membranis, atque prope¬
modum exsanguibus marsupiis hospita¬
verit, sic ut tam stomachi orificium, quàm
ipse uterus, jure meritoque cordi aequi
parentur, ob insignem videlicet agendi
crasim, sibique vicissim ab aliis visceribus
praestitam obedientiam. Cuius potesta¬
tis praerogativa, splensituatur ferè medio¬
inter utrumque loco: paulò tamen de¬
missius inclinatur, quia radicis integralis
vices subiit. Attingit nempe stomachum,
sui amplitudine, cujus respectu duumvi¬
ratus subsistit: uterum verò altera sui ex
tremitate attingit, suis nempe ligamentis,
annexum lumbis. Dein dixi, quod quan¬
quam in principio imaginatum non sit ni¬
si merum ens rationis: non tamen tale
permaneat. Siquidem Phantasia est vir¬
tus sigillifera, vocaturque hactenus ima¬
ginativa, quod formet rerum concepta¬
rum imagines, sive ideas, easque in spiritu
suo vitali characterizet. (3) Fiatque proinde
ista idea, ens spirituale, seminale, potens¬
que ad perpetrandum res magni momen¬
ti. Quod iuvat praegnantis exemplo osten¬
disse. Praegnans namque, si sua imaginati¬
va concepit magno desiderio cerasum,
ideam illius in foetum, (prout de Peste
alibi) ideam inquam seminalem, sigilla¬
rem, atque sponte indelebilem, imprimit,
utpote cujus idea viridescit, flavescit, ru¬
bescitque quotannis in carne, iisdem an¬
ni stationibus, quibus alioqui cerasa haec
dant suae vicissitudinis indicia in arbore.
Cur autem idea cerasi, aut muris, non in
matrem, at in foetum imprimatur, atque
iam statim in alienum ab imaginante mi¬
gret subiectum: quod etiam propria sae¬
pè quadra vivere incepit: (4) Causa est in¬
desinens, neque ficta matris affectio, qua
naturaliter plus pro foetu, quàm pro sei¬
psa vigilat. Matris itaque interna, natura¬
lis, & inexcusabilis solicitudo, foetui velut
continuò incubans, ideam à passionibus
genitam, uno radio ad foetum suum diri¬
git. Et quia manus est organum activo¬
rum principale: ideo solicitudo, descen¬
dens ad manum, quasi ad defensionem sui
foetus, conceptam ideam recipit, pergit¬
que ulterius in foetum. Atqui cum ideae
sint quaedam lumina seminalia: ideo pe¬
netrant se mutuò, absque unionis stupra¬
tione. Ergo concepta cerasi idea, superve¬
niente idea curae maternae, dirigitur ad
partem foetus, qua manus, matris corpus
attigerit. Enimvero cura quaelibet est
semper propter finem, ad quem manus
operatur. Manus ergo, tanquam organum
exsecutivum voluntatis, depingit conce¬
pti cerasi ideam, parte ea, qua mater sibi
manum admoverit. (5) Vndè saltem in limi¬
ne constat, quomodo cogitatio, quae me¬
rum non ens est, fiat ens reale, & qualifi¬
catum. Deinde liquet hinc, quod spiritus
primariò imbuatur illa imagine, semel¬
que aliquapiam idea imbutus, deinceps
impar fiat exsequendis aliis muniis; eo
quod semel concepta idea, sit sigillum ad
determinatas tantum res agendas. Itaque
character ille imaginis seminalis, semel in
parte aliqua Archei, impressus: facit, quod
ad alia deinceps officia sit incapax. Nam
propter aetheream simplicitatem illius
spiritus, se ita isti ideae maritant, ut inpo¬
sterum ab invicem non separentur mate¬
ria