855
MORBOSIS 541[sic]
ria ejusque efficiens, quamdiu suppositi
fuerit identitas. Cum ipsa idea sit semen
in illo spiritu, qui proinde illa idea spolia¬
ri nequit absque sui dissolutione. Neque
enim perinde Archeo, atque metallis con¬
tingit, quae liquando redeunt in pristi¬
num, solamque amittunt artificis operam.
Assimile est, dum praegnans terretur ab
Anate. Eo ipso enim ideam entis à quo
terretur, imprimit imaginativa in spiri¬
tum: ita ut idea ista fiat ibidem semina¬
lis. Atque ita quidem nedum embryo¬
nem iam formatum destruit: sed hunc
transformat in anatem. Vndè saltem li¬
quet, nedum potestas & authoritas ima¬
ginativae: sed etiam, quod idea ab imagi¬
natione hauserit vim figurativam, atque
habeat vim seminalem & figurativam;
imò & potentiam metamorphosis. Sequi¬
turque ex praefatis, quod vir multae phan¬
tasiae, necessariò etiam viribus enervetur.
Quoniam non secus lassatur, quàm qui
operoso labore diem transegit, totusque
tam mente quàm corpore deficeret, nisi
refectus grato colloquio, sociali deambu¬
latione, conversatione amoena, & potu
meraciore. (6) Iuxta illud, Vinum modicè
sumtum acuit ingenium. Nec est modi¬
citas illa sub tetrica medentis crisi per
uncias liberanda, dum à Sapiente cuique
pro capacitate est resoluta. Vinum, inquit,
ad hilaritatem: non autem ad ebrietatem,
est conditum. Tristibus ergo defessis, ex¬
haustis, oppressisque succurrendum est
vino, usque ad hilaritatem. (7) Ergo ideae,
tanquam lumina formalia, se invicem pe¬
netrant, suique simulacra imprimunt, in
partem Archei, cujus sunt imago atque
semen. Itaque ideam seminis prolifici
primum penetrant ideae inclinationum,
ad mores scilicet, scientias, affectiones,
morbos atque defectus. Idcirco namque
ideis constituentibus, connectuntur faci¬
lè ideae gravidarum: quae bonos alioquin
ut mores saepè corrumpunt, imò & stultos
quandoque gignunt: ita non rarò alios
quoque ab utero emendant. (8) Alioqui ple¬
rumque sortes gignuntur sortibus & bo¬
nis. Puer enim per educationem rigidam,
vel mollem, incipit deflectere à nativis in¬
clinationibus. Tum demum, ubi discre¬
tione aliquali praeditus est, per exercitia
& consortia, in varias incidit affectionum
ideas, quibus plerumque in vitam obedi¬
re cogitur, quia à teneris unguibus im¬
plantantur. Mox deinde in adolescentia
ideae aestimationis vigere incipiunt, quae
licet plerumque sint adhuc insontes: ubi
tamen his se associaverint ideae passionis
cujuspiam, inclinationum manu introdu¬
ctae: tum priores ideae penetrantur à for¬
tioribus, puta odii, amoris, vindictae, luxu¬
riae, etc. Verùm si timor insignis accesse¬
rit: inde tam vehemens idea consurgit,
quod aegritudinem violentam cum perpe¬
tua pusillanimitate incutiat. Sunt autem
idearum mitissimae, amoris, gaudii, & de¬
siderii, quae tandem sua oblectant sua vi¬
tate, totamque sic irretiunt animam, ut de¬
lectationibus ac voluptatibus continuò
inhient. Violentiores sunt ideae irae, tristi¬
tiae, agoniae, invidiae, metus, arrogantiae,
despectus, terroris, vindictae, temulentiae,
zelotypiae, & desperationis. (9) Ubi & hoc
notandum: Agoniam non esse collucta¬
tionem solius spei & timoris: sed etiam
irae & metus, irae & dissimulationis, spei &
irae, odii & timoris, spei & tristitiae, etc.
Etenim ut in solis conceptibus est con¬
trarium; ita & in ideis inde genitis. Quae¬
que non sunt contrariae, complicantur, &
sese penetrant. Contrariae autem se de¬
struunt vicissim, quod quandoque in sa¬
natione morborum per historias palàm
fiet. Consurgunt igitur in unitatem,
quotquot ideae se mutuo penetrant, &
compatiuntur; retenta potioris ideae prae¬
valentia. (10) Sunt autem repentinae omnium
atrocissimae, & maximè lethales: quia ex
improviso imaginativam quatiunt, adco¬
que totalem velut Archeum contaminant.
His dein succedunt diuturnae: quia qua¬
dam assuetudine fiunt fures domestici
noverunt thesauros, horumque claustra.
Hinc
Zzz 3