855
DIVISIO MORBORUM. 567
& limatur. Sunt itaque inprimis tot mor¬
borum species, quot idearum morbosa¬
rum. (2) Non enim plures, uti nec pauciores:
eò quod morbus quilibet suam hauriat ab
idea morbosa quidditatis entitatem. Con¬
sequenter itaque totidem idearum mor¬
bosarum sunt species, quot sordium di¬
versitates in nobis. Sive enim illae deforis
intrarint, vel intus prius explicatae sint, di¬
gestionumque erroribus surrexerint, vel de¬
mum sive ab alimentario, ac vitali succo
inchoaverint, perinde illud est hoc loco.
Denique & totidem sunt ideae morbosae
in nobis, quot sunt entium potestativo¬
rum haeredes. Puta, assumto solutivo ni¬
mis violento: etenim etsi ipsum mox per
alvum secernatur; non tamen definit
ejusdem toxicum, stomacho & intestinis
domesticum permanere: adeo nempe ut
in obitum usque foetida perseveret diar¬
rhoea. Sic quoque insuper venena quae
vis, amissa materia primitiva, lentâ quan¬
doque caede, longaque in posteros luge
relicta, jugulant. Támque id si extrinsece¬
sint assumta, quàm si intus patrata. Tan¬
dem sic & morbi haereditarii, eorumque
consortes, seminaliter nobis connascun¬
tur, è suis ideis proflui. Sic nempe Poda¬
gra, Epilepsia, &c. citra visibilem sor¬
dium materiam, suos explicant rhythmos,
& in vitam protelantur. Eo quod ideas
firmatas sunt nacta Archeo, sive spiritui
insito rectori velut intimè cognatas, & ad¬
haerentes. Quaeque ideo suis tantum ter¬
minis, sibique nativis periodis infestant.
Quibus positis, ac scitis iam, consequenter
dico, quod in expeditione Divisionis
morborum, varietatem morborum occa¬
sionalium sequar: ne scilicet nomina, o¬
mnemque morborum determinationem,
velut ab ovo invertere vellem, multo le¬
ctorum taedio. Qui ejusmodi omnimo¬
dam novitatem, vel aegrè ferrent, vel cum
nimia molestia assequi possent. Ideoque
causam occasionalem etsi pro morbis no¬
minem; nolim tamen id intelligi, quasi
causa occasionalis foret ipse morbus: sed
potius quod morbus, ut ens invisibile,
subaudiatur cudi occasionaliter à materia
externa.
Itaque duo inprimis statuo morbo¬
rum genera. (4) Recepta scilicet, & Retenta.
Sunt autem Recepta, iniecta, concepta,
inspirata, vel tandem suscepta. Quae qua¬
tuor prius sigillatim exponam. Ac tum
prius demum de Retentis agam, tam
ex parte corporis, & distributionum,
quàm digestionum, & transmutatio¬
num.
(5) Sunt ergo Recepta, quae proditoriè fo¬
rinsecus intrant in nos, Archeum com¬
morent, vel affectant, sic ut damnoso sibi
concilio ideam morbosam intra se fabri¬
cet, eamque in sui materiali parte sigil¬
let, Atque sic veri morbi verus parens
fiat. Recepta enim ante introitum & ap¬
plicationem sui, indicabant praecautio¬
nem, & praeservationem; non autem sa¬
nationem: quia scilicet nondum erat
morbus. Nec est sanatio, nisi à morbo so¬
lo. Sed ex quo semel Recepta fecere vel
clanculum saltem ingressum, fuerintque
vel obiter admissa, totam mox Archei oe¬
conomiam & quietem invertunt.
(6) Retenta verò nostri vitio, & defectu
proveniunt. Sunt namque ut plurimum
recrementa, vel assumta, vel intus penes
nos prognata: quae tanquam è Republ.
nostra expulsi cives, ut unitatis & con¬
cordiae hostes, non habent partem in hae¬
reditate vitae nobiscum.
RECE¬