855
568
RECEPTA INJECTA.
1. Cur Scholae de Iniectis nil. 2. Triplex Atheo¬
rum turba inter Christianos hîc repetitur. 3. Ka¬
richteri statera. 4. Persuasio diaboli. 5. Quantum dia¬
bolus in exercitiis diabolicis agat. 6. Theses octo huc
adductae. 7. Diabolus non habet liberum: sed à pravi¬
tate sua coactum arbitrium. 8. Satanas suos deludit
miserrimè. 9. Diabolica media solius pacti vi ope¬
rantur: non autem vim operatiuam in natura habent.
10. Solvitur obiectum argumentum. 11. Apex ope¬
rationis in effectibus Sagariis. 12. Cur diabolus im¬
potens. 13. Diabolus dumtaxat potest liberè, male velle.
14. Probatur actus hominis, in operibus sagariis. 15.
Hominis praerogatiua in operando. 16. Quod operetur
in hoc, desiderium. 17. Sepulta, vel suspensa, quomodo
nec eant primo intranti ignoto. 18. Vilibus animalculis
inest vis directiua suae voluntatis. 19. Quomodo per nu¬
dum attactum traniferantur incantamenta. 20. Cur re¬
percussio attingat conceptum carmen, vel maleficium.
Recepta iniecta autem sic vo¬
co, quae sunt portenta velut
spiritualia, cooperatore Sa¬
tanae perpetrata. (1) De his si¬
lent Veteres. Quippe qui
& manifestiorum tractatus plerosque ne¬
glexere, eo quod nullum ex fundamento
noverunt. Malunt siquidem scelus inhu¬
manitatis & crudelitatis admittere, quàm
Iniectorum scientiam indagare, agnosce¬
re, vel ejus inscitiam fateri. Eliguntque
citius, aspicere proximum, extremis sub
eiulatibus deficientem: quàm quod tan¬
tillo remedio, tam atroci malo opitulari
discere vellent. Theologi quidem & Ju¬
risconsulti disquisitiones suas quidem
tractarunt: sed Scholas medicas, obmis¬
sionis accuso. Etenim id factum censeo,
quod Cacodaemon sit huius mundi prin¬
ceps, qui ideo in Cathedris, Curiis, &
Aulis, suos ubique nactus est patronos,
per quos velut ipsus praesidet: totusque
revera mundus in maligno positus. (2) Ho¬
rum enim quidam, in Atheismum pro¬
niores, diabolos, praestigias iuxta atque
incantamenta negant, asseruntque se non
induci posse, ut contrarium credant, nisi
viderint. Vndè tandem immortalitatem
Mentis, Deique timorem, tanquam in¬
venta politica, ad coërcendam plebem,
penes se rident. Alii dein, Sacrorum de¬
creto, diabolos quidem esse credunt, &
inferni satellites: non tamen cacogenios
humanae sodalitati, quin potiùs sodales,
atque affines amicos. Adeoque praestigias
sagarias, pro fabellis fallacibus, hypochon¬
driacis nugis, atque anilibus somniis, ha¬
bent. Suntque inter literatos demum alii,
qui diabolica opera, Sagarum quoque in¬
cantamenta, Sacrorum authoritate admo¬
niti, admittunt quidem: artes meras tamen
aestimant nec alio titulo damnandas, nisi
quod Satana edoctae, & ad malum dunta¬
xat sint institutae. Et hi audacissimi sunt in
omne scelus, fidemque hodiè hypocrisi ve¬
lant. Ego itaque à diebus Platonis, iam tres
Sagarum patronos, constanter floruisse inter
Atheos, conspicio. Ominorque tam diram
labem, non nisi eodem Praeside perstitisse
hactenus. (3) Nemo Medentum interim, quod
sciam, unico Karichtero excepto, hanc
materiam tractavit. Qui quidem modum
fiendi, atque remedia sanandi aliqua pro¬
posuit, at non parùm suspecta vanae super¬
stitionis. Theoriam quoque nec attigit:
quia ignorasse visus: Trementibus inte¬
rim Medicis, ne conscii Magici criminis
haberentur, dum opem, (quam nesciunt)
sub tantis aerumnarum stricturis, proxi¬
mo, forte fortuna impendisse aestimaren¬
tur. (4) Subterfugium tamen istud astu Sa¬
tanae, sic vulgo persuasum: ut remedii
indaginem, in propriae famae & conscien¬
tiae satisdationem, neglexisse viderentur.
Proximum verò languentem, tanquam
infideles Scribae, atque Pharisaei transeun¬
tes, in summis deserant desolationibus.
Etenim nullus reputatur alioqui morbum
procurasse, vel ejusdem structuram no¬
visse, pro quo describit remedium. Ne¬
moque creditur venenum propinasse, qui
inquirit causas, atque remedia decernit.
Miniméque aestimatur vulnus inflixisse,
qui accersitus, manum auxiliarem, com¬
miserando,