855
RECEPTA INJECTA. 569
miserando ac gratis attulerit. Vt nec fur
est, qui furum latibula & concilia detegit.
Absit ergo subterfugium, pro infami ha¬
beri, novisse incantamentorum media,
progressum, fines, atque medelam: Cum
aliunde haec sciri & haberi debeant, quàm
doctore diabolo. Etenim cum diabolus
intra aream naturae coërceatur, non est
desperandum, quin benignissimus Jesus
remedia surrogarit pro tam atrocibus
malis, in sui gloriam. Qui nusquam bo¬
nitati, gloriae & sapientiae suae defuit.
Vir bonus itaque recta graditur via, nec
ponè se respicit, quidve mundus de se
judicet, non curat. cuius nimirum pleraque
iudicia, stulta sunt & mendacia. Sufficit
namque viro bono, quod impeditor vel
destructor mali, vacent crimine. (5) Di¬
cam ergo pro mea capacitate, quantum
Diabolo competat in actionibus Sagarum.
Quodque ut fundamentaliter contingat,
repetam per Theses octo. 1. Quod omnis
forma vitalis sit lumen vitale sui corpo¬
ris. 2. Quod quantumvis inanimatorum
formae discrepent ab animabus, in gradu,
& indole illius luminis: saltem omnes
conveniant in aliquo essentialiter lumi¬
noso. 3. Quod luminis ergo, sese attin¬
gunt immediatè, & penetrent. Sicque
connexae formae in invicem operentur,
prout unum lumen aliud intersecat.
Nam radii solares, collecti per vitrum in
conum, licet enim inpunctum coierint: In¬
de tamen rursus procedentes, qui in vitro
erant à dexteris, usque ad conum, trans¬
eunt deinde, refracti in vitro ad sinistram:
servant tamen illibatam prioris luminis
identitatem: ut neque proinde ob pene¬
trationem in cono factam; contagio labo¬
rent. Quod alibi mechanicè, per figuram
demonstravi. 4. Quod idcirco diversa in
genere aut specie, lumina formalia, se
mutuo, instar luminis, immediatè pene¬
trent, operenturque communicative, &
absque lassatione. 5. Quod omnes corpo¬
rum formae sint vera lumina, non tamen
substantialia, licet entitata, ob rationes
alibi de creaturis neutris allegatas. So¬
la autem Mens humana, sit substantia
formalis, immortalis, atque indelebilis.
Hactenus etiam operetur cum superiori¬
tate, attingat, penetretque omnem aliam
formam se inferiorem (ut de venatione
scientiarum alibi.) illo praesertim titulo,
in fidem & naturam recepto, quod sit ve¬
ra Dei Imago, eique inhabitet Regnum
Dei. Quique ideo cuncta substituit pedi¬
bus ejus. 6. Quod ideo Cacodaemon ex
sui creatione non habeat potentiam attin¬
gendi aliquam formam, ut in ea, absoluto
sui nutus imperio, perficiat velle suum.
Est namque spiritus abstractus ab ente
corporeo, & ligatus, ac deinceps à pecca¬
to, scurra miserrimus. 7. Sola autem po¬
testas loco motiva corporum illi reman¬
sit, quorumque motus non cedit in dam¬
num mortalium. Nec enim unicam fene¬
stram per se potest diruere, absque adju¬
mento libertatis suorum clientum. 8. Nec
enim movet elementa per attactum (quan¬
doquidem extremitatibus caret, quibus
corpora tangat, ne quidem illa quae assu¬
mit) quo aliquid apprehendat aut mo¬
veat: sed solo suo nutu movet aspectu
intuitivo, qualis est A strorum in Meteo¬
ra, per Ideas, vel nostri velle in sua orga¬
na. Quae mutualis potestas, ut naturaliter
fuit Angelicae naturae indita: ita & Dia¬
bolo relicta. Blas nimirum natale habet,
quo aëris procellas, aestusque maris, con¬
citat quoties Deus illi permittit. (6) Inpri¬
mis namque adeo malus est diabolus, no¬
sterque hostis, quod nequeat vel tantil¬
lum benè velle. Quare nec habet liberum
volendi arbitrium in malis. In bonis verò
nullum, nisi invitum & coactum. Nam
ens, unum, verum, bonum convertuntur.
Ideoque à sensu contrario apparens, fal¬
sum, malum, ac multiplex sunt proprie¬
tates Satanae. Ac per consequens, ex
suo nutu, naturalique potestate, ne qui¬
dem potest liberè, & absque permissione
divina, operari quicquam, vel absque
cooperatione liberâ Mentis humanae.
Cerbe¬
Dddd