855
RECEPTA INJECTA 571
nus sua flectit nolens genua. Alioqui
namque quod dici solet, permissione Dei
Diabolum nocere homini: Id est intelli¬
gendum, vel per praefatum mandatum,
tanquam Tortori datum: vel mutua vi¬
operativa naturali, quam Deus contulit
Imagini suae. (11) Ipse autem creaturarum
miserrimus diabolus, ex se nil potest, ni¬
si malè velle. Quia quicquid à Deo re¬
cessit, id est malum, & ideo non potest
non malè velle. Quia qui per velle à
Deo abiit, in ipsa voluntate fontaliter
debet esse malus. Ergo diabolus ad om¬
nem alteritatum fabricam in natura, per
se totus impotens, quia incapax est. Et
per consequens, necesse habet ad ope¬
randum mendicare naturalia, habentia
in proprietate; potestatem liberam, quam
optat applicare. Imò nec quidem ean¬
dem idcirco absolutè, ac immediatè, ad¬
ministrare valet, nisi per devinctorum
sibi animas & manus. Attingentes sci¬
licet ex dono Creationis, lumen forma¬
rum immediatè sibi substratarum. Ideo¬
que prima operatio per Sagas, in armen¬
ta & greges ferocit. Vtens nimirum Sa¬
tan potestate illa libera, & mutuata,
exigit contactum alienum, ut formatas
à cliente suo, & mendicatas mutua¬
tasque Ideas connectat in medio, atque
sic, vi alienâ, diradiet in formas homini
substraras. Adeoque impostor mendax
opus suum mentitur, ac pro eo adora¬
tionem expetit: quod planè est huma¬
num, & in quo ipse Scurra nimimum
operatur. Profectò miserrima alioqui
mortalium conditio, si mala cognita à
Satana exsequi posset. (12) "Non est enim in¬
ferorum regnum in terra". Per exemplum.
1. Homo potest suis perturbationibus
nocere suae prudentiae, valetudini, & vi¬
tae. 2. Ejusmodi tempestates, quae sunt
mentis, non permanent entia rationis:
sed cadentes seminaliter in materiam
imprimunt suarum perturbationum Ide¬
as constantes. Quae probantur à prae¬
gnante, murem horridâ, quae si manum
alicubi apponit, statim murem hirtum,
eadem in foetu parte, sigillat. Imò si ejus¬
modi perturbationes praematurè fiant,
non rarò totum embryonem in mon¬
strum transsormant. 3. Quicquid autem
praegnanti est naturale, & ordinarium,
id nemo dubitat, quin sagae non gravi¬
dae, naturale esse possit. Nimirum posse
formare Ideas quaslibet. Quas ergo im¬
pressiones, quasve Ideas, & semina si¬
gillaria, cacodaemon suscitat in suis, &
inde mutuat, easdemque imprimit in
sordes, quas suis substernit, ut illas in¬
fectent. Adeoque ius, illas Venefi¬
cas, sive factrices venenorum, vocat.
Non enim quod venena propinent po¬
tanda tantùm: sed potius, quod ex non¬
venenis, venena conficiant. Illa autem
applicantur, tam per locomotivam dia¬
bolo vernaculam, & liberam: quàm eti¬
am, quòd transferantur ad intentum
obiectum, solo desiderio motore, & di¬
rectore. Vt postea latiùs. Saga itaque, il¬
las sordes, à se, per ens Ideale contami¬
natas, suspendit, sepelit, propinat, imò &
manus suas ungit, lavatve istis sordibus,
dirisque venenis imbuit, ut per conta¬
ctum illa venena transferat in obiectum,
cui nocere voluerit. Enimverò Ideae illae
seminales, monstruosae, & venenosae, cum
iam suit alterius, & peregrini Archei ci¬
ves, introductae in corpus incantati, adeo¬
que extra locum & subiectum proprium,
confestim per illas contaminatur atque
corrumpitur Archeus incantati. Quapro¬
pter cum hostis naturae ipsam applica¬
tionem complere ex se nequeat (aliqui
namque miseri mortales incantati omnes
succumberent voto diaboli) suscitat Ide¬
am fortis desiderii, & odii, in Saga, ut
mutatis istis mentalibus, & liberis mediis,
transferat suum velle per quod, quod¬
que afficere intendit. Quorsum inprimis
etiam exsecrationes cum Idea desiderii, &
terroris odiosissimi, suis scrofis praescribit.
Est
Dddd 2