855
EST MAGNA VIRTUS. 577
in Archeo scilicet alterato, vel pacato: ad¬
eoque minimo attactu, vibratione, jacu¬
latione, imò sola radiatione, sive illumi¬
natione (modò in sede animae, sensiti¬
vam vitam attigerint) perfici ac comple¬
ri sanationes, non habito causarum occa¬
sionalium respectu. Idque potentius ad¬
spicio in mineralium remediis sulfureis,
puta in sulfure Veneris, stibii, ac potissi¬
mùm in sulfure Glaure Augurelli, quae
Nympha alio nomine proprio caret hac¬
tenus. Etenim hujusmodi sulfura, quia
longiùs distant ab humana natura, quàm
tota vegetabilium cohors, atque interea
insignes dotes à Datore obtinent: ita
quoque plenissimè & pertinaciter resi¬
stunt, ne à digestiva in alimentorum rem¬
publ. deflectant, atque ideo servent genia¬
les sui potestates liberas, & infractas
manet nimirum mineralium, crasis inte¬
gra, aptiorque ad dispergendum radium
sui in duumviratum, sedem animae. Sic
nempe Mercurius diaphoreticus ultima¬
tum suae entelechiae scopum acquirit, per
ruborem sulfuris adscendentis, cui sulfur
mercurii, unione indissolubili nectitur.
Hactenus enim mineralium sulfura sub
Vulcano adipiscuntur extremum inten¬
tionis Medentum complementum. Hor¬
tor itaque Tyrones, addiscant sulfura spo¬
liare vi peregrina ac virulenta: sub cujus
nimirum custodia abditur ignis vitalis,
Archeum in scopos desideratos placidis¬
simè deducens. Sunt videlicet sulfura
quaedam, quibus correctis atque perfe¬
ctis tota morborum cohors auscultat: ut¬
pote quorum pluralitas in unitatem Ar¬
chei, tanquam in pugnantem pugnum
contrahitur. Hoc pacto in ipsa animae se
de combinatoque duumviratu Amentiae,
Apoplexiae, Caduci, Paralyses, Vertigi¬
nes, Asthmata, Hydropes, Atrophiae, im¬
manesque defectus annihilari vidimus:
stupente scilicet ipsa natura. In lapidibus
ergo magna virtus à Sacris praedicatur,
quae hactenus tam in Academicis quàm
Chymicis Scholis occultatur, donec Re¬
ges atque Respublicae in Scholarum re¬
formationem prospexerint. Laboris pi¬
get, qui lucrum per abusum venari spe¬
rant. Laborare nesciunt, nec optant,
nec volunt: qui virtutum studiosos de¬
rident: Etenim si unquam antehac,
nunc saltem totus mundus in maligno
positus, deterruit calamum meum, ne
margaritas ante sues sererem. Dicam si¬
liis nostris, ut ex ungue Leonem. Extra¬
he sulfur antimonii, quod vix à vulgari
discrepat visu, nisi quod parùm in viridi¬
tatem vergat. Fac Cinnabarim hanc ad¬
huc sexies, per se, sublimabis, ut sublima¬
tio inserviat pro reverberio Lili. Accipe
semi unciam tritae hujus Cinnabaris, sus¬
pende per horas 24 in dolio vini, cujus u¬
nicum cochleare per aliquot dies sum¬
tum, miraberis effectum. Estque eadem
Cinnabaris sufficiens multis centenis do¬
liis, iterum aequivalens, si iteratò resubli¬
metur.
De magna virtute verborum quaedam
ingenuè dixi, quae plus admiror, quàm
applico. Herbarum quidem notissimus
usus, non tamen valor illarum sat notus,
ut nec adaequatè circumcisus. Idque ne¬
dum ob potestatum ignorantiam: sed
praecipuè propter inconcinnam causarum
morbidarum adaptationem, defectus sci¬
entiae causarum ad effectum, complexio¬
num graduumque ridicula, atque fabulo¬
sas dimensiones, quas alii ante me sat ex¬
sibilarunt. Non enim hic commemoro
mille simplicium confusiones, facultatum¬
que devastationes, & omnimodas extin¬
ctiones. Sed potissimùm deploro defe¬
ctum scientiae applicationis causarum ad
effectus: sive adaequationis rei applicabi¬
lis & applicandae. Nam ante omnia sci¬
endum, rerum ut tardè quarundam sunt
nativitates ac promotiones: ita propor¬
tionaliter quoque habent virium exspe¬
ctandas magnitudines, aestimationumque
varietates. Nam prout ex proverbio:
quod citò fit, etiam citò perit: ita nec res
in longam protrahi valet maturitatis.
spem
Eeee