855
578 IN VERBIS, HERBIS ET LAPIDIBUS,
spem, quae suae constantiae non habeat oc¬
casiones intimas. Frustra siquidem per
octingentorum annorum exspectaretur
moram, ut aliquod metallum ritè in usus
humanos maturaretur, si aliquot mensium
cursu vegetabile aliquod illi sit aequi pa¬
randum. Enimverò subter censum her¬
barum, arbores ac frutices quoque intel¬
ligo: adderemque lubens animalia, nisi
fortè per textum Legis, pleraque anima¬
lia, horumque partes, inter impura cor¬
pora abdicata legerem & abominata.
Insectarum namque totum genus, ad me¬
dicamina magnarumque potestatum com¬
moda directum, quàm pro hominum
servitiis, extra usus fuit proscriptum, abdi¬
catumque quod vis remedium inde men¬
dicatum. Tantumque ideo de verbis, her¬
bis & lapidibus facta fuit commendatio.
Certum est etenim herbas digeri posse,
& à nostro stomacho subigi, nisi maligni¬
tatem comitem habeant. Exiguus sanè
olerum atque cerealium est numerus in
classe herbarum: quae paucitas sanè ma¬
lignitatem aliquam accusat, qua ritè se¬
questrata, tùm prius, nec ante, prode¬
rint potestates, tanquam scopi suae mis¬
sionis, quos venenosi custodes sub se
legebant. Profectò agunt in nos vegeta¬
bilia dumtaxat tantisper, atque stomachus
operatur circa illa. Nec ulteriùs pergunt,
quin prius omne deponant fermè reme¬
dii robur. Etenim malè aliàs ageretur
nobiscum, si stomachus, non valens do¬
mare assumtum vegetabile, illud neque¬
at subigere subter Archei sui regulas. A¬
lioqui namque, si vegetabile integris per¬
geret viribus, excrementorum consors
quoque fieret, vel aliàs turbaret sanguifi¬
candi oeconomiam. Alioquin enim quod
restitisset actioni stomachi, iam assueti
crudis simplicibus: quomodo posset
transmutari, ac domari, in digestione se¬
cunda, insueta crudis cibis. Majoris uti¬
que difficultatis, atque operosioris ope¬
ris effectus: talium remediorum esset,
quàm fructus inde exspectandus. Deni¬
que eo dato, concedenda esset indistin¬
ctio, confusio, ac perpetua oeconomiae
nostrae turbulentia, si quippiam prius non
ritè in stomacho subactum, sequestrato¬
que inde prius excremento, intrò perge¬
ret ad vitalia. Siquidem indifferenter in¬
de quidlibet, absque repulsa, intrò vel
sponte pergeret, vel gratiosè absque de¬
lectu admitteretur. Ergo necessariò de¬
bet vegetabile pati digestiones, harum¬
que transmutationes formales: ipsaeque
facultates digestivae, operando etiam pa¬
tiuntur ordinariò à peregrinis (id est,
non cibiformis) vegetalium facultatibus.
Res sanè plerumque periculosa, diffici¬
lis experimenti atque indicii. Tum de¬
mum insuper, omnibus ad amussim li¬
bratis, vis omnis vegetabilium astricta est
determinataque ad suum gradum, post¬
quam nempe sub digestione se flexit pro¬
stratam. Nec istos egreditur limites, ha¬
betque interim difficultates, virulenta¬
rum scilicet atque vitiosarum tyranni¬
dum imperia. Quae certè sive in suarum
virium custodiam vel tegmen, sive verò
in defensionem, denegationem atque
impedimentum sint addita: sat est sal¬
tem, quod illorum pleraque suam ha¬
beant adnexam crudelitatem, infamiam,
immaturitates, scabiem, cariem, exantla¬
tiones virium, praeter adhuc multiplices
sordes, ac impuritates: quippe cum emun¬
ctoriis, excrementi vacuationi dicatis,
priventur: totum suum alimentum ex¬
cremento plenum esse, est necessum. Lon¬
géque est crudelissimum, nullum in Scho¬
lis excogitatum fuisse remedium adver¬
sus hos defectus, praeter simplicem deco¬
ctionem. Tandem extra horum censum,
sequestratisque plantarum iniuriis (qua¬
rum tamen gravamina, absque ingenti
clade natura nostra ferre nequit) tanta
praeter insuetam proterviam, illorum est
debilitas; quod vix aliquid laude dignum
sperandum sit è sinu vegetabilium, Cum
nedum ferocitatem in limine seponere
cogantur, si intrò penitius admittenda:
verum¬