855
BUTLER. 585
exitium convertere. At cum res quaeque
in natura subsistat, ex materia & efficiente
dumtaxat (quod & aliàs proprio tractatu
amplissimè docui) resque in natura ideo
tantùm definiri requirat, per immedia¬
tam ac propriam materiam, ejusque effi¬
cientem causam internam (siquidem tota
rei essentia, atque exsistentia, nil praeter
connexum earundum causarum ambarum
sunt) certè iam sat liquet, morbum esse
ipsam materiam vitalem Archei, in quam
seminalis Character, sive idea malè af¬
fecti Archei, natus, aut insertus est. Sive
interim Archeus perseveret in sua illa
abominatione à recto tramite, noxia in¬
quam exarthrosi, sive demum in aliquod
productum, sparserit easdem irae suae
Ideas, ac deinceps cessaverit: id perinde
morbo est, cum huic sit per accidens, foye¬
ri, aut non, à causa enormontica. Siqui¬
dem Archeus subinde sigillat statim con¬
ceptam à se Ideam, in excrementum ali¬
quod sui corporis, quod parat, si illud non
invenerit antea sibi paratum. Unde & in
quo morbus deinceps per se subsistere
valeat. Alibi verò Archeus, non peregrè,
extra deturpatam à se materiam vagatur:
ideoque vel continuo fotu eandem vege¬
tat, vel in spiritum insitum organorum,
conjunctione symboli, admittitur, inde¬
que velut ex arce, vel continuò vires
nembrorum oppugnat, vel saltem statis
lormit expergisciturque periodis, eo
quòd sibi inusserit, in principio vitali, ho¬
iapiti & oeconomo vitae insito, & non so¬
lum fluxerit in spiritu Archei fluidi. Quic¬
quid porrò sordium ingestum, admissum.
aut vivendi errore obnatum est, sive id
causae procatharticae, sive demum pro
ducti familiam sectetur: totum prorsus
nil nisi occasionale est: ad cujus scilicet
importunitates Archeus ipse commotus,
veram morbi repraesentat scenam. Undè
inprimis perspicuum est, tam esse morbos
reales, dum silent, dormiuntque: quàm
quos contingit expergefactos in suo me¬
ditari paroxismo. Debui nimirum hanc
morborum tragoediam sic inculcare repe¬
titim, si fructus è re tam inaudita, tantique
momenti, sit sperandus posteris. Arbore
ergo & fructibus morbi cognitis, cum
connexu & progressu causarum concur¬
rentium, contemplanda deinceps est ar¬
bor remediorum, tantopere suspirata at¬
que ignorata hactenus. Inprimis sanè con¬
sidera vi sextuplicem morbi invasionem, &
capessendae possessionis suae libertatem:
quasi à Cacodaemone primum proritatus,
proinde quoque creationis hebdomadam
sectaretur. Unde continuò sextuplex eti¬
am remediorum in natura supellex con¬
sideranda esset, nisi divina supereminens
bonitas suae unitatis typum, ubique in na¬
tura emananter erectae: intellectui huma¬
no maluisset communicare. Quippe quae
potentissimè, unitate simplicitatis, reme¬
dia ditissima passim erexit in morborum
stragem. Quibus proinde natura intel¬
lectus humani imbecillior, per ignaviam
fota, faciléque auscultans, Paracelsica in¬
quisivit Arcana, quibus posset omnibus
naturae lapsae erroribus potenter subve¬
nire. Hoc iam potissimùm fulcro tutiores,
posthac tentabimus morborum expugna¬
tiones, postquam unicum vitae fontem,
iam à scopo aberrantem, conspexerimus,
integrum infirmitatum praedicamentum
ex asse erexisse. Non diffiteor interim,
quin diversimodè morbus quotidie intret
in nostram messem: quin inquam diversis
hospitiis causisque occasionalibus prodi¬
tionem molientibus, exceptus sit indies.
Primò nimirum irrumpunt necessariò,
spontaneo naturae decursu, per defectum
atque extinctionem virium vitalium, undè
demum functionum difficultates, & illa¬
rum postmodum suscitata recrementa
oriuntur. 2. Adveniunt ex robore mem¬
brorum inaequali. Vndè mox ametria, sive
ataxia, praefatae persimilis. 3. Ex vitae inor¬
dinationibus assumtis, immodicitate sua
gravantibus facultates, harumque munia.
Sub quam vitae lubricitatem Venus, phle¬
botomia, viriumque qualiacunque dis¬
pendia
Ffff