855
584 IN VERB. HERBIS, ET LAPID. EST MAGNA VIRTUS.
Sunt nempe etiam multa, quae insignem
aliquem gustum, per quem licet à stoma¬
cho non digerantur passivâ transmutatio¬
ne: tamen separant purum ab in valido, li¬
cet longiùs à se remotum. Quatenus Ar¬
cheum quasi vinctum, atque obligatum suis
dotibus, trahunt ad tales effectus patran¬
dum. Sunt tamen specula, quae tangentia
nomino, plerumque fixa absque odore ideo,
& gustu, commoventque Archeum, non
tam mundando, ac sequestrando impura,
quantum sedando ejus dolores, turbatio¬
nes, ac continuam Idearum, successivam¬
que foventium substitutionem. Paracel¬
sus enim fixa temedia metallica, ac mine¬
ralia universa vituperans, commendat
tamen sui immemor mercurium diapho¬
reticum, apprimè dulcem, fixum tamen,
atque in igne non mutabilem. Quique
tametsi aspernetur omnem digestionum
laborem; facit tamen in morbis, quantum
Physicus atque Chirurgus optare iure
volent. In superficie enim ludit dulcedo
sulfuris ejus; pars autem mercurii, per sul¬
fur obtecta externum, latet, nec operatur,
nisi per speculum, lucens trans sulfur, &
sic Archeum sui ad lubitum affectans. A¬
lioquin illa diaphoretici dulcedo est sul¬
furis, ex igne Veneris hausti. Qui est ejus¬
dem saporis cum diaphoretico. Quapro¬
pter ignis ille est anodynus, soporiferus
innocuè, doloris pacator, sedatque om¬
nem iram, dolorem, motionem, turbatio¬
nem, tempestatemque Archei. Itemque
imprimit in Archeum, voluntatem resol¬
vendi omnia coagulata. Quo respectu
tollit omnem morbum occasionaliter, ma¬
terialiter, & enormonticè, excrementis
quibuscunque tributum. Saltem hic ob¬
vium est, quod iste mercurius diaphoreti¬
cus, permanens quidem in stomacho in¬
digestus, nec intrò penetrans, quia immu¬
tatus perseverat, fixus & forma pulveris
pervicax ac indomitus, causet praefatos
effectus omnes, non quidem quod ipse¬
met illa operetur effectivè efficienter. Sed
quod Duumviratum cuncta peragentem
concitet. Haec enim sic fieri debent, non
quidem actuali excrementorum contactu,
quae vincta proscribunt ut, & educuntur:
sed impressione dotis suae (lapides nempe¬
habent virtutem magnam) in Archeum.
Qui omnis sanationis est effector; prout
est ipsa origo & fons morborum, undè ni¬
mirum ostendi superiùs, quod omnis mor¬
bus immediatè promanet à peccato dein¬
ceps indies.
Vulneratus curavit se solano hortense,
& citra stigma.
Nota, quomodo id contingat. Ergo,
apponendo circa sedem animae.
Quid & qualiter interne sedet, & pacet.
Idem asarum.
Citra ignem debent ista fieri.
"In lapidibus est magna virtus."
Ossifragus. Lapis fixus ut non calcina¬
bilis. curat os fractum assumtus per os.
& quomodo id fiat. 2. An non curet
Lithiasin, podagram, etc.
BUTLER.
IAM praecedenti tractatu de¬
monstravi satis, quod mor¬
bus non exsistat nisi in vivis,
ac nedum proprium sibi sub¬
iectum elegerit corpus vi¬
tale: quinetiam quod intrinsecum vitae
organum ipsum sit faber morbi, efficiens.
que internum. Imò demonstravi, & ma¬
teriam, spiritualemque auram ipsius Ar¬
chei, nedum esse obiectum, in quod pri¬
mùm omnia morborum specula acuun¬
tur: verum etiam esse ipsam materiam,
ex qua, & circa quam, illius fabri aestua¬
tiones, exundationes, atque exorbitatio¬
nes, circa propriam perniciem contin¬
gunt. Illam nimirum esse peccati stultam
sobolem, dum se homo à Deo avertit, non
nisi deinceps omnia stolidè in proprium
exitium