855
EST MAGNA VIRTUS. 583
quaevis, sunt specula & quaedam lucentia,
alia suo tantum contactu, odore, gustu, at¬
que potentia. Caeterum cuncta atque singu¬
la remedia manent respectu vitae exter¬
na: hactenus quoque eluunt, abiguntque in¬
natam, vel conceptam labem ex Archeo.
At nunquam proinde valent vitam à con¬
tinuo defluxu detinere, vel novas vires
suggerere, novasve ad immortalitatem
potentias creare, aut suscitare. Quia re¬
mediorum vires nequeunt cum sui sub¬
stantia penetrare, aut transmutari, in ma¬
teriam nostri vitalem, ita ut primis consti¬
tuentibus admisceatur per accretionem.
Quicquid namque agunt, id totum occu¬
patur circa Archeum stomachi, atque vitae
principem, clavique gubernatorem. In
quem scilicet clavi rectorem, centrum vi¬
tae, ac duumviratus nauelerum, omnes
quoque morbi ferociunt primariò, vel per
deuteropathiam. Hactenus namque, nec an¬
tiqua medullitus radicata podagra, è sinu¬
bus insiti spiritus vitalis, quibus sigillata
est, erumpit, quin ante sui accessum infe¬
stet circa os stomachi, totalemque inde in¬
tegri dispositionem violet, concitetque a:
quam adventantem podagram quaedam
praecedens febricula plerumque prodit.
Quocirca hactenus quoque remedium atque
norbus, se invicem contingunt, imò etiam
penetrant. Nam quis non observavit aro¬
matum odores, dumtaxat gustatorum.
confestim Lipothymicos reficere, non qui¬
dem quòd isti odores, aeri commisti, sint
additamentum aurae vitalis, ut novum de
se velut spiritum vitalem, in locum de¬
perditi, substituant. Quoniam opero¬
sioris molis esset, ipsa spiritus vitalis re¬
stitutio, ex aromate, quam è sanguine.
Nec est odor placidus aromatis, quate¬
nus similis sit spiritui vitali, è sangui¬
ne parti: sed ob dotes remedio innatas.
Pariter nec olea Cinnamomi, Cariophyl¬
lorum, etc. materiali suo nexu reficiunt
spiritum vitalem partium: (neque enim
spiritus vitae, oleo nutritur) sed quae o¬
dore aut sapore grata sunt, totidem sunt
specula, quae suae attactu adspirationis,
vel reflexionis, tanquam dotali munere,
spiritum vitae gravatum reficiunt, solan¬
turque. Etenim prout quorundam spe¬
ctra movent nauseam, vomitum, inappe¬
tentiam, iram, indignationem, etc. quate¬
nus sunt specula visualia. Ita sunt dotalia
specula, concitantia Archeum, in pacem,
tranquillitatem, soporem, gaudium, cessa¬
tionem à moerore, contractura, dolore, etc.
Sunt ejusmodi dotalia specula, quae re¬
ctam suorum officiorum, ac ordinatam
sollicitudinem in Archeo admovent, & oc¬
casionaliter movent. Pro ut vice versa,
sunt venena, deleteria, suntque exaltatae re¬
rum potestates, quae labem ac tabem, o¬
mnemque in Archeo concussionem susci¬
tant. Superantque venena in hoc remedia
quaevis. Quod haec nequeant ita connecti
vitae, quod haec scilicet inde resuscitetur,
aut crescat in indolem perfectiorem. Ubi
venena interim partes necant, privant
penitus innato robore, atque prorsus in
suam trahant similitudinem, veréque trans¬
mutent ideo partes vitales. Quod reme¬
diis nullis est datum, ut partium defectus
renovent in pristinam juventutem, & im¬
mortalitatem pariant. Quoniam remedia
penitissima unione non identificatur cum
Archeo, vel membro malè affecto. Adeo¬
que nec valet praestare stabilem effectum,
ex unione agentis cum passo, quod vene¬
nis alioquin est concessum. Sunt igitur
specula tangentia, quae solo tactu dotem,
quam gloriatur Omnipotens, se rebus de
terra discerptis, ac erutis, elargitum esse,
dispergunt, integro manente illius specu¬
li concreto. Etenim ut quaedam appensa,
forisque gestata, vel strictiùs alligata, plu¬
rimos planè tollunt languores, vel saltem
suspendunt. Ita praeclara quaedam reme¬
dia stabilia sunt, ac stabilem de se effe¬
ctum proferunt. Sunt etiam alia, quae
non tam vi speculi tangentis, ac foven¬
tis, quàm transitorii facilè odoris, ma¬
gnos prosternunt morbos, sola scilicet
Archei indignatione ortos atque fotos.
Sunt