855
582 IN VERBIS, HERBIS, ET LAPIDIBUS
suam exerceant tyrannidem (quod ipsa so¬
lutiva, promta testantur obedientia) adeo¬
que & hinc constet, venena quaevis pote¬
stativè intrare penitius, si nimirum in di¬
stantia loca ferociant. Proin reconcilian¬
dae sunt duae opiniones: ex una nimirum
parte, Quod nil, non cibale, priusque per di¬
gestiones claboratum, intro scandat. Et ex
altera parte: Quod tam simplicia, quàm
arte elaborata remedia, utcunque exotica,
aut ferina, etiam procul ab ore, atque emi¬
nus, suam exerceant operationem. Ad
quam controversiam spectat illustris actio
regiminis, simulque praepotens duumvira¬
tus praepollentia. Neque enim frustra an¬
tiquitùs, Cardiogmus & Cardialgia, cor¬
notant, ipsumque stomachum, cordis ac
vitae etymo designarunt. Nam revera, in
membrana ipsa stomachi, Anima sensitiva,
ipseque Archeus habitant, distinguens re¬
rum cunctarum convenientias, propor¬
tiones, similitudines, ac adaptationes.
Quarum dum ipsa Sensitiva apprehen¬
siones haurit, easdem quoque per totum
dispergendo communicat, cuique nimi¬
rum pro necessitatis exigentia. Et enim
solutiva purgant, atrociterque infestant,
quamdiu in stomacho prioribusque intesti¬
nis detinentur: ideóque ut cito ac celeri¬
ter pensum absolvant suum, propinantur
iuscula, quò promtius nimirum eluantur
è stomacho. Enimvero Arcana mineralia
(in Lapidibus namque est magna vir¬
tus) potentissimè quidem operantur:
at non proinde materialiter prorsus ad
viscera intrant, ut cives vitae nostrae con¬
participes fiant. Neque enim itur ad ter¬
tiam aut ulteriorem digestionum offici¬
nam, nisi prius per primam itum sit. Quo¬
circa inprimis sedulò consideravi cuncta
remedia operari juxta dotem, quam illis
Omnipotens contulit, sive vegetalia fue¬
rint, sive mineralia. Atqui cum vires re¬
mediorum potentissimae, non sint de
substantia cibali & cruoris; multóque mi¬
nus de substantia excrementosa (intesti¬
na siquidem tantum saccus & cloaca sunt)
nec detur opportunum medium inter ciba¬
le & excrementosum: Idcirco requiritur,
ut remedium, quod adeò illustres dotes
habet, sit quidem non cibale (quoniam
cibale iam ante docui debere esse langui¬
dum) attamen remedium, quantis per in¬
ter nonexcrementum, & excrementum
ambigit. Id est, quamdiu in via, sive in fieri
esse ad excrementum in stomacho deti¬
netur. Vt scilicet, cum non detur medium
finale, inter ens cibale & excrementum:
saltem sit medium mediativum in esse re¬
medii. Quantisper nempe indecisa est de¬
terminatio, an assumtum remedium sit
profligandum, unà cum excrementis. Hoc
enim est, quamdiu detinetur in ipso sto¬
macho, in quo discretor Archeus poten¬
tissimè lucet, & imperat. Quinetiam non¬
nulla in hac taberna acquirunt vires, quas
antea non erant in nucleo sui. Quod alibi
ostendi, per laticem decurrentem è ramo
Betulae, potentiorem scilicet, quando iam
inter alimentum suae arboris, atque exor¬
tae mox corruptionis initia vagatur. Ergo
iam hinc elucet abstrusa hactenus reme¬
diorum veritas. Nimirum omne reme¬
dium immediatè atque principaliter dum¬
taxat agere in Archeum stomachi (qui
ideo etiam cor dicitur) hunc verò successi¬
vè deinceps, iuxta haustam dispositionem,
sibique generatam ex dono dotali reme¬
diorum. Vlterius quoque sequitur, quod
remediorum unumquodque, excedens li¬
mites cibales, agat suo attactu, per mo¬
dum speculi. Siquidem citra commistio¬
nem sui materialem, solo attactu ad Ar¬
cheum agit. Archeus ipse nimirum, hau¬
stam à remedio dotem primum sentit. In
sensatione autem ista, sibi fingit Ideam re¬
rum sibi agendarum, sequendo dotis il¬
lius dispositiones: undè sibi consequen¬
ter pacem, requiem, aut iram suscitans,
hatumque partas Ideas assumens, eas¬
dem mox in viscera, actioni regiminis
auscultantia, sigillativè dispergit, per¬
agens munia fausta vel opposita, iuxta
imperium vitalis Archei. Remedia igitur
quae¬