855
EST MAGNA VIRTUS. 581
digestionis, suoque immediato nutu id
unquam assequitur. Quidam enim fallaci
metallorum spe abducti, nedum etiam gu¬
stantes, aut scientes, quantum in speculis
lucentibus, apertisque metallorum li¬
quoribus, energiae situm sit. Ideo quidam
è suis laboribus quandam propemodum
immortalitatem polliciti sunt, ac Paracel¬
sus subinde in annum Aniadim, in an¬
num Ignis; ac dein saltem in annum Ma¬
thusalem ridiculus se extendit; alii dein
sui sequaces, ad annos sexcentos prolapsi
sunt. Ubi deinceps posteriores ad reno¬
vationem virium perveniri posse spopon¬
derunt: aliis dumtaxat sanatione morsa
contentis. Quieverunt nempe in abster¬
sione puri ab impuro. Ac quamvis subin¬
de corpus iuxta ungues, dentes, ac pilos
renovari daretur; non tamen intellexe¬
runt appositè, haudquaquam pyrium à se¬
nio suo revocari, quantumvis quotannis
frondes renovaret. Interim temeritas ho¬
rum, atque ignorantia oeconomiae no¬
strae, vana praefatorum stentamina susci¬
tavit, & quisque in tenebris vanae spei, ad
proprium tactum, absque visa cognitione
progressus est. Itaque dum quisque sua
penitissimè introducere speraret reme¬
dla, nec tamen postmodum introrsum ad¬
mitterentur; utpote quae morbi gravio¬
res, & carentia nutritionis, viriumque re¬
focillationis excluderet, cogitarunt dein¬
de Arcana aliquot levioris ponderis, in
speciem salis larvare mentitam, ut saltem
non possent separari à Latice, imò hacte¬
nus licentiam acquirerent vagandi per
totam venarum provinciam. Ac quan¬
quam quaedam remedia sic adaptarint,
quòd naturae congruitati non essent pror¬
sus aliena, aut detestabilia: utut est, non
potuerunt saltem eò devenire, ut intror¬
sum prorsus admitterentur. Sin autem er¬
rore secretionis tantillum eorum intro
penetrasset; id confestim stuporem in
penitioribus culinis viscerum induxit, ut
& Archei poenitentiam. Similiter qui ar¬
borea remedia tentarunt, abstinuere
confestim: utpote quod durlora diffici¬
lioraque essent herbaceis, minusque pe¬
netrationi opportuna. Caro siquidem ac
cruor, non sunt pinguia: arborea verò,
sunt pinguia, resinosa, & infracta à no¬
stris potestatibus. Paracelsus inprimis
ratus est, quod cum fixa igni resisterent,
etiam eadem operâ, digestionum insum¬
tos illuderent labores; ideoque sanxit u¬
niversali decreto, ne ullum minerale fi¬
xum, oretenus assumeretur, eo quod sali¬
bus, quae istud redderent potabile, absum¬
tis per digestionem, illud idem fixum
corpus, membrorum internis parietibus,
atque arundinibus, quibus ista salia
commutantur, affigeretur tenaciter, at¬
que insperata deinceps adnexione, in vi¬
tam continuaret. Voluit itaque nedum
cuncta mineralia remedia, nedum fore
potabilia, sed & insuper volatilia. Quae
admonitio licet non prorsus vana: exce¬
ptis croco martis, plurimisque lapidum
assumtorum praeparatis pulveribus At¬
tamen mineralia ist haec non proinde as¬
sumunt naturam cibalem, nec etiam è
consequenti digeruntur, aut penitiùs in¬
tro ad sedes morborum intrinsecas ad¬
eunt. Nec etiam sat consideravit, volatilia
mineralia habere in se vim prorsus acti¬
vam, (prout alibi de lithiasi demonstra¬
vi) ac plerumque adeo peregrinam, ut
non promiscuè queant, absque insigni er¬
rore, intrò admitti, nisi dixerimus, non es¬
se amplius ullam in natura electionem,
aut delectum, quo respuuntur ab Archeo,
quae suis minus conveniunt finibus. At
non quodlibet potabile, indistinctè intrò
admittitur, imò nec quicquam, quod non
fuerit cibale, digestumque in stomacho,
atque transmutatum in chylum huma¬
num. Neque per hepar transcendit quic¬
quam, quod prius in Mezenterii venis
(utpote quae sunt ipsius iecoris stoma¬
chus) non fuerit obsequiosa dispositione
subactum. Atque idem de visceribus ul¬
terioribus esto iudicium. At cum statim
tam vegetabilia, quàm mineralia assumta,
suam
Eeee 3