855
590 BUTLER
pressa, se nolle quicquam experiri, aut
sanatum iri, si vel minima esset pacti, aut
cacodaemonis cooperatio: se vidisse ta¬
men, vulnus solito citius sanatum, cruo¬
rem quoque statim sedatum. Adeóque
deinde se credidisse, causas naturales,
quanquam nobis ignotas, operari in prae¬
fata sympathetica sanatione. Quae nihi¬
lominus ab aliquibus nondum sat intel¬
lecta, per causas, adhuc modo, in Satanae
illecebras reiicitur, hoc argumento. A¬
gens naturale ut agat, debet esse applica¬
tum, & approximare ad patiens: sed re¬
medium sympatheticum non debet esse
patienti approximatum. Ergo remedium
sympatheticum non est agens naturale.
Respondeo. Si intelligatur, quod agens
naturale debeat immediatè attingere,
immediatione suppositi, patiens, in quod
proximè agit: remotè autem, medianti¬
bus aliis corporibus, interiacentibus, per
quae communicatur ista obiecto distanti.
Conceditur Maior. Quia sat est, quod
agens tangat patiens, sive obiectum pro¬
prium atque distans, immediatè, imme
diatione virtutis: ideóque tunc negatur
Minor. Quia remedium sympatheticum
adesse debet immediatè, immediatione
suppositi, illi subiecto, in quod primùm
recipitur actio: non autem parti affectae,
in quam secundariò ac ultimatò recipi¬
tur, mediantibus organis suppositis, per
intervallum vagantibus, aut distentis.
Non est enim ignis in manu calefacti, nec
Sol Coeli, in cubiculo. In hoc autem sym¬
pathetica, influentiis paria esse, enotue¬
runt hodiè. Quod scilicet nedum aer, sed
rupes tecta, corporaque opaca, sint sub¬
iectum ac organum capax hujus actio¬
nis, non minus quàm astralis influentiae:
Nec enim quicquam obstat sublunari¬
bus, quo minus Deus non potuerit, aut
voluerit, illa in hoc, quodammodo pa¬
ria fecisse. Cum avi mores, non in filio:
sed quandoque in sero nepote eluce¬
scant. Sonus quoque, per clausa ad aequa¬
tè corpora, procul penetret, etc. Quare si
sphaeram activitatis in sympatheticis stu¬
peas, ac in astralibus dones. Doleas vel
de tua inscitia illorum, vel de credulitate
horum. Siquidem principium actionis
sympatheticae, est facultas influentiis affi¬
nis, agens per irradiationem in obiectum
sibi appropiatum. Novitque DEUS, cur
ista sic fiant. Qui sua creata dotavit pro
suo lubitu. Liberum namque illi fuit, tra¬
dere suas dotes, etiam rebus abiectissi¬
mis, nec impunè ejusmodi dona in dia¬
bolum traducere potest Christianus. Nec
enim hoc loco sympathetica speculor, ut
credam Lapillum Butleri agere vi sym¬
pathetica. Siquidem hic demit distan¬
tiam obiecti, donatque applicationem ad
obiectum. Remedium scilicet est huma¬
no Archeo samiliare, estque vis ejus gra¬
duata in millecuplum ex Dei bonitate.
Adeóque respicit pacem ac quietem Ar¬
chei in sui simplicitate. Respiciant nam¬
que Tyrones, ante judicii sui terrores,
quod ad morsum anguis statim mem¬
brum tumeat in immensum, cum ingenti
dolore propter exacerbati Archei pro¬
cellam, quodque irata apicula, suo ictu,
statim tumorem excitet durum, dolentem
atque conscriptum. Quid enim si lepra,
Pestisve nos suo inquinet celeriter con¬
tagio, quid impediet, quo minus Ar¬
cheus noster contagium tam praepollen¬
tis remedii susceperit lubens, si invitus
venenis contaminetur? Si ad minimum
par authoritas remedii & veneni, bonita¬
tis divinae, & malorum in natura esse de¬
beat? Cogitet quaeso, quod fluxus tam
subitus masorum, opposito refluxu seda¬
tus, pariter statim qdueat retrocedere. Vi¬
di namque, cui paneritium digitus spo¬
ponderat, distinctus fortè ad brachii am¬
plitudinem, perque noctes aliquot in¬
somnes torserat miserè, cui cruor, & re¬
cens pellis talpae circumducta, mane cra¬
stino digitum, cum nocturna quiete re¬
stituerant. Ratio namque poscit, quod
Antidotus saltem ad minimum aequiva¬
lere debeat veneno. Celeberrima namque
Ornie¬