855
BUTLER. 591
Ornietani antidotus, sumto, & in convul¬
siones usque serociente veneno, ita o¬
mnes anxietates, atque instantes syncopes
statim conculcat, ac si nullum intro admis¬
sum virus foret. Quoniam sicut morbus
est naturae, praevaricantisque Archei de¬
fectus: ita remedium est merae bonitatis
Divinae, quae etiam in naturam delapsa,
omnem defectum ut compensare, ita &
superare prorsus debet. Igitur ex parte
longè potentius atque angustius est re¬
medium, quàm delictum, ideoque & quan¬
titate minus, & mora celerius longè est,
Illaque potentiae amplitudo atque nobili¬
tas, non tam concernit superioritatem,
quae cum accretione, paulatim per matu¬
ritatum consequentias acquiritur: quàm
praesentem & effectivam rerum majesta¬
tem, per quam res ipsa medica, dotali vir¬
tute explicata, impedimentis, atque furori¬
bus Archeum solvit atque compescit: simul¬
que imprimit excellentiam eminentem,
facultatis opitulativae, cujus ergo est crea¬
ta. Haec modo & celeritate operandi. Cae¬
terum quod attinet ad tantae bonitatis re¬
media, horumque efficaciam. Inprimis li¬
quet, quod lapillus ille Butleri, utut levi¬
ter cochleari unico olei intinctus, si coch¬
leare illud olei in cantharum, imò in ca¬
dum olei effundatur, totum fiet reme¬
dium. Non secus atque pestilens odor, to¬
tum vas inficit suo contagio. Quid si odor
sympathetici remedii, paucis guttis cruo¬
ris in linteo aspersus queat vulneri, ossi¬
fragio, imò & ulceri subvenire, totumque
Archeum eminus agitatum pacare, quid
mirum, si remedium ipsi aegro adhibitum
id faciat? Quinimo nec remedia Chirur¬
gorum aliter sanant, quàm solo attactu ad
partem vulneratam. Quoniam emplastra,
vel olea, non intrant in compositionem vi¬
talem fundi, aut in alimentum partis vul¬
neratae. In ulceribus autem topicalibus,
natis, factisque in loco, qualia sunt Can¬
cer, Lupus, &c. solus enim attactus reme¬
dii potentis, sat est ad extinguendum vi¬
tus, ab indignato ibidem Archeo ortum.
Idemque atque par esto iudicium de apo¬
stematibus, excrescentiis, exituris, & sigil¬
latis in ipso loco, licet aliunde prius na¬
tis, sed devolutis, atque tandem de positis
in loco. Quia externa remedii oblinitio,
quaedam consecutione contiguitatis, to¬
tum domat Archeum non secus atque
Dens rabidi, etiamsi optimè in vento de¬
tersus, tamen rabiem quandoque adfert. Ita
& remedia lapilli nostri internis meden¬
tur affectibus. Plus tamen citiusque suos
vibrant effectus, si oretenus assumantur.
Non secus atque venena quaedam sunt irri¬
ta, nisi in apertam cutim deferantur. Sin
autem vel obiter linguam attingerint hu¬
jusmodi remedia, non mirum, quin statim
totum Archeum, potenti sui benevolen¬
tiâ afficiant, deviumque Archeum, à furore
sedent, leniantque ab omni exacerbatio¬
ne. Quoniam Lapillus ille est de natura
salis, qui nullatenus oleo illiquatur, nec
quicquam illi materialiter decedit, quod
oleo cui intingitur excipiatur, praeter le¬
nem odorem, qualis est odor pestilentis
vestigii in peste. Visumque mihi fuit in
Sacris hujus lapilli praeludium. "Quod un¬
guentarius conficiet pigmenta suavitatis", nec
consummabuntur opera ejus. Id est, Quod
etsi lapillus oleo intingatur, vix tamen
centrum virtutis medicae minuitur. Id¬
circo si hoc excellens remedium intrò as¬
sumatur, tum nedum commutat cruorem
in medicamen, balsamo simile: sed ipsa¬
met hominis excrementa (puta lotium)
tincta remanent supereminenti bonita¬
te sui. Non secus atque ova gallinae fa¬
gopyrum comestum sapiunt, lactantis¬
que infantis lotium, redolet anisum, si
nutrix oleum anisi oretenus sumserit.
Ac prout lotium redolet esum aspara¬
gum: ita & lotium, propria lotione vel
unctione, sanat unumquemque morbum
in habitu corporis sedentem. Tanta ni¬
mirum est Dei bonitas, quod unicus
lapillus multis sufficiat myriadibus,
ne se Medicus excuset circa pauperes,
sumtuum impensas exagitans. Breviter,
Morbi