855
MATERIALIBUS.
601
porum spectat, Archeus noster corpora
in se absorbet, ut fiant quasi spiritus. (13) Per
exemplum aqua fortis suo spiritu aes, ser¬
rum vel argentum, manantia in sui natura,
opaca, facit ita transparentia, ut videri
nequeant, & per chartam emporeticam,
quae aliàs ne tenuissimum pulverem
transmittit, metallum, adhuc in specie
metalli essentialiter manens, traducit.
Non autem quod similitudo penetratio¬
nis dimensionum, cum proposito metalli
exemplo uniformiter quadret. Quia (ut
dixi) non quadrant rationes tanto para¬
doxo, ubi modum, à priori, indemonstra¬
bilem, lubens agnosco. Prout nemo sci¬
re potest, quo pacto impressa seminibus
Idea figuret, dirigat, atque disponat sua
constituta. Ideoque à posteriori idem
venabimur. Inprimis ratum esto, dia¬
bolo nullum in nos invitos ius aut impe¬
rium esse, nisi peculiariter permittente
Domino. (14) Nescitis enim, quia templum
Dei sumus? ipsumque regnum Dei ha¬
bitet in nobis? Quae res est ab origine re¬
sulcanda. Primò ergo, de fide est, nos esse
sanctuarium Spiritus S. Sacrosanctam Tri¬
nitatem apud Iustum, suam facere man¬
sionem. Delicias Dei esse cum siliis ho¬
minum, quibus dedit potestatem filios
Dei fieri. Sunt autem pueri baptizati, in¬
sontes, justi, ipsorum est regnum Coelo¬
rum, accommodatum templum Dei. Pue¬
ri tamen, caeteris facilius, incantamentis
necantur. Ergo necesse est id contingere
ex facultate aliqua libera: cum excellen¬
tia Christiani (praecipuè iusti) conclu¬
dat, diabolo nullum ius intrandi, aut in¬
troducendi sua media. (15) Cum perinde ipsi
sit, per medium nocuisse, aut per se. Est
ergo alia longè potestas incantamenti,
praeter diabolum: atque proinde natura¬
lis & libera. In virum iustum, non olli est
imperium. Potestas autem, si libera esset
incantandi diabolo, etiam illi aequè libe¬
rum esset, occidendi per cultrum vel mal¬
leum. Et sic nemo immunis. Imò si diabo¬
lus posset, nollet in pellem justi intrare,
ob divinam Regni coelorum praesentiam.
Alio nimirum modo, Deum in justo prae¬
sentem intuetur diabolus, quam ubilibet
alibi. Quae causa sempiterni in nos odi.
Nec ergo intrat, etsi posset, sed circuit ut
Leo rugiens. Ergo Saga, per ens naturale
imaginative format Ideam liberam, na¬
turalem & nocuam. Quam nequit forma¬
re Satanas. Eo quod formatio Idearum
requirat Imaginem Dei, ac potestatem li¬
beram: atque idcirco Sagae operantur
virtute naturali, non minus in iustos at¬
que insontes, quam in viros nequam. Imò
cum facilius inficiant incantamenta pue¬
ros, quàm adultos; mulieres, quàm viros
strenuos: significatur quaedam naturalis
potentia, limitata incantamento, cui per
pugnacem, & robustum animum, facilè
itur contra. Diabolus ergo offert suis cli¬
entibus sordes, vel venena, ut Ideas in
Imaginativa horum formatas, fermenta¬
liter connectat. Imò istud Ideale virus
praeservat, ne per ventum diffletur, aut
terra coopertum, fracedine destruatur.
Defert autem istud virus localiter iuxta
obiectum incantandum: applicare tamen,
aut in hominem ferre, nullatenus valet.
Itaque deinde, homo etiam dimittit medium
aliud exsecutivum, emanativum & manda¬
tivum, ad incantandum hominem, quod
medium est Idea fortis desiderii. Est
nempe desiderio inseparabile, ferri circa
optata. Quibus omnibus, diabolus tan¬
tum spectator, in commeatu assistit. Quia
revera, ipsa media operativa demonstra¬
vi iam esse solius hominis. (16) Etenim solus
Deus est creator summè gloriosus in in¬
finitum laudabilis, qui uni versum creavit
ex nihilo. Homo autem, quatenus est si¬
mulacrum Dei, creat ex nihilo quaedam
entia rationis, sive nonentia in sui initio,
idque in propria virtutis phantasticae do¬
te. Quae tamen sunt aliquid amplius,
quàm merè ens privativum aut negati¬
vum. Nam inprimis dum ejusmodi con¬
ceptae Ideae, tandem se corpore vestiunt,
specie Imaginis, fabricatae per imagina¬
tio¬
Hhhh 5