855
DE CONCEPTIS.
604
namque simplicia, cacodaemones arcent
(misera hominum turba, quae duloma¬
niam exhibet diis, resistere non potenti
bus, simplicium efficaciae naturali) Alia
demum tollunt penetrationem luminis
formalis, alligati excrementis. Nonnulla
item saltem impediunt attactum, introi¬
tum, vel applicationem. Multa tandem,
quae ejusmodi venena corrigunt, interi¬
muntque. (7) Inprimis electrum minerale
immaturum Paracelsi, collo appensum,
liberat, quos spiritus immundus persequi¬
tur, quod ipsus vidi. Illius potum verò,
plures à veneficiis solvisse, memini. Ne¬
mo autem, qui appenso illo simplici, non
praecaverit, ne Iniecta intromittantur: vel
ab importunis ligationibus confestim non
solvatur. Barth. Karichter, Maximil. (8) 2. Ar¬
chiatrus, inter medentes primus, (quod
sciam) Germanicum tractatulum, proxi¬
mum miseratus, hero suo dicavit. In quo
paucis herbis, quos libet & quomodolibet
incantatos sanat. Antesignanum suum
Daurant (Phu est Dioscoridis) floribus
purpureis (ultima Valerianae species, in
ultima editione Matthioli est) omnibus
praetulit. Magnifacio quoque verbenam
flore purpureo, Hypericonem herbosio¬
rem flore minuto, Abrotanum, Adian¬
tùm, Rutam, &c. Itemque Corallum ru¬
brum, ejusque eductam tincturam, mul¬
tum solaminis attulisse, sum expertus.
(9) Vtendum est herbis crudis, concisis, non
autem coctis. Quoniam potestas illarum
integra, consistit in integritate Concreti.
Contusione ideo perit vis Idealis herba¬
rum. Decerpuntur autem herbae, & radi¬
ces effodiuntur, statione, qua magis vege¬
te, ideoque etiam mox oriente Sole. Pro¬
pelluntur nempe Iniecta foras, non secus
atque anguis ab igne. Theologi verò, so¬
lent Iniecta, quae reiiciuntur, igni absu¬
mere, in vituperium cacodaemonis. (10) Rectè
quidem sic illa pereunt: non sic tamen
impediuntur illorum recidivae. Rectius
ergo, expulsa Iniecta, involvuntur simpli¬
cibus, quibus vis expulsiva inest, & asser¬
vantur. Pari eum ratione, qua sympathe¬
tica, absens vulnus sanant, haec simplicia
dotalia, arcent Iniecta, detinent, cohi¬
bentque ne iniiciantur, vanamque Magi¬
operam deludunt. Infirmitas ergo entis
iniaculantis, merito suspecta est, quae In¬
picienda non potest intromittere, quia ad¬
est, & praeest herba quaedam impediens.
Vis ergo quae Iniecta intro defert, non
est Principis hujus mundi, & potentissi¬
mi spiritus: sed entis cujusdam Idealis,
& infirmioris, quod tam facilè praepedit
omnem introitum deinceps.
DE CONCEPTIS.
1. SPlen primorum conceptuum sedes. 2. Ideae tam
Imaginationis, quàm Archeales, è fonte Splene
manant. 3. Ideo & hypochondriam olent. 4. Pestis
semper circa stomachum incipit. 5. De conceptis ani¬
mantatis. 6. Ideae ex utero. 7. Dementiae. 8. Irre¬
ligio demens. 9. Realitas conceptorum ex parte ma¬
teriae & efficientis. 10. Praesumtio omnes ferè occae¬
cat mortales. 11. Occulta insania. 12. Concepta
morbosa. 13. Vterini morbi. 14. Phantastica ute¬
rina. 15. Instructio monarchiae cujusque. 16. Du¬
plex regimen in muliere. 17. Vterus non malè va¬
lei, nisi à conceptis. 18. Miser sexus muliebris. 19.
Differuut morbi uterini à suis productis. 20. Sana¬
tio suroris ultimi. 21. Conceptorum Idea duplex. 22.
Ortus & progressus delirii febrilis. 23. Progressus
Idearum in maturitates suas. 24. Limen omnis lo¬
ni in fide. 25. Passionum efflorescentia.
INiectis porro simile est ens
morbosum, quod Conce¬
ptorum dico. Nam etsi hoc
non extrinsecus adventet,
nec aliunde foveatur, imò
neque illi cooperetur Satanas: attamen
quia sui radice, fiendi modo & effectuum
quadam paritate, ab Iniectis quibusdam,
non multum discrepat, non inconsultò
retuli Concepta, inter spiritualia. Re¬
cepta. Ad quorum dilucidationem, multa
iam