855
INJACULATORUM MODUS INTRANDI. 603
ceptum, & confricationem imaginativae
ad obiectum praeexstitit: Sed oritur o¬
mnis primordialis entitas Ideae, in actu
conceptus. Fitque vera Idea, dum scintil¬
la (quae aliàs statim peritet) cadit in fo¬
mitem, & concepta imago cadit in imagi¬
nantem fomitem Archei. Vndè sequun¬
tur potentissima incendia morborum. Ve¬
rumtamen quia Tractatus Idearum tan¬
git proximè Concepta, differo & superse¬
deo ulterius de Ideis disserere.
IN JACULATORUM MODVS
INTRANDI.
1. VNicum medium, quo diabolus cooperatur injacu¬
lando, est oculorum praestigium, ut invisibili¬
ter intrent. 2. Blas motivum, & determinatum com¬
petit diabolo. 3. Quantum homo ad hoc contribuat.
4. Sanatio iniectorum primaria. S. Sanatio natura¬
lis. 6. Varietas donorum in simplicibus. 7. Non ina¬
tim procedit Author. 8. Karichterus commendatur.
9. Praecautio in herbis. 10. Modus, quo Iniecta se¬
mel foras expulsa, accelerant reiectiones.
Pergam nunc supplere mo¬
dum, quo Injaculata, Inie¬
ctave, intrant, vel admittun¬
tur: simulque illorum re¬
media subnectam. Iniecta
inprimis introeunt invisibiliter. (1) Et hoc
unum est merè diabolicum. Siquidem
miserrimus scurra, cum nihil habeat rea¬
le, quod ipsi sit relictum in libertate, tan¬
tum habet vanas apparentias: quippe pa¬
ter mendacii, res ipsas mentitur, & falsò
apparere facit, ab mundi initio. In praesti¬
giis hujusmodi, nil cooperatur homo dia¬
boli mancipium. Quo autem modo Sata¬
nas res in se visibiles faciat non visibiles,
sive illas involvat suo spiritu invisibili, ac
res ipsas circum apprehendat; vel demum
id agat per oculorum effascinationem:
vel etiam eo ipso, quo res aliqua corpora¬
liter aliam penetrat (ut iam ante prosu¬
sè per exempla est ostensum) sit fortassis
eatenus invisibilis (quicquid enim di¬
mensiones corporis amittit, potest etiam
visum fallere) saltem curiosus indagator
non sum operum Satanae, quae sibi in pro¬
prietate competunt. Sufficitque mihi,
quod quae credita sunt illius esse, ostende¬
rim homini propria, detexerimque omni¬
modam Satanae pauperrimamque mise¬
riam. (2) Res igitur iniiciendas, factas invisi¬
biles, transfert diabolus ad obiectum, di¬
rigente iter Idea desiderii humani. Ete¬
nim quia diabolo non est permissum ulla¬
tenus, introire in hominem, multo minus
ut eum laedat, atque omnium minimè,
cum onere invisibili, quod ipsus circum¬
volveret: (3) Ideo utitur Blas libero homi¬
nis sibi devincti. Homo ergo suum Blas
motivum liberum imprimit in corpus, in¬
visibile factum; diabolus autem defert, us¬
que ad hominem in quem injicitur. Et
sicut culter, per desiderium atque consen¬
sum vulnerantis, infigitur in carnem vul¬
nerandi: Ita hoc corpus, factum in visibi¬
le, per diabolum; injicitur in corpus in¬
cantandi, per Ideam Blas motivi Sagae:
conspirante ad hoc Satana, propter dire¬
ctionem ferientis hominis.
(4) Sanatio iniectorum absolvitur, partim
remediis ab ortu Ecclesiae primitivae cele¬
bribus. Quae operantur, non nisi miracu¬
losè: Cur autem non regulariter semper,
ubique & apud omnes suum sortiantur ef¬
fectum, aliis relinquo. Ego autem inscru¬
tabilia Dei judicia, non attingo: ut neque
remedia, quae sunt extra forum naturae.
(5) Partimque etiam habetur sanatio, per
quaedam simplicia, quibus Omnipotens
Bonitas dotem à Creationis initio indi¬
dit, resistendi, praecavendi & corrigendi
veneficia; itemque exigendi Iniecta. Qua¬
le legitur suffimigium jecoris apud To¬
biam. Qualeque illud Salomonis, vel Elea¬
zari, apud Iosephum lib. 8. c. 2. (6) Quaedam
nam¬
Hhhh 2