855
DE CONCEPTIS. 611
tida, verruca poplitis equini. Corallus
rutilans ergo est herba lapidea, vel lapis
herbaceus in veneficiorum destructio¬
nem natus. Nam prout veneficia fiunt ab
Idea, irregulariter transplantata in sor¬
dibus, quae videlicet Idea iam ante erat
seminalis in suo spiritu: dum tamen sor¬
dibus inseritur, migrat in virus. Sic nem¬
pe vis seminalis in Corallo inseritur in
materiam petrificam; Si sit ergo qui
vegetabile separet à lapide Coralli,
iam acquisita est dos naturae, sive Idea
illius simplicis vindicans, transplantans
que Ideas transplantatas in virus. Ob¬
servavi namque quàm invito hunc la¬
pidem diabolus toleret. Quod nove¬
rim nobilem incantatum, cui etsi armil¬
laria è globulis corallinis sortiter alli¬
garentur, statim tamen inde dissilirent.
Cujus simile occurrit in eo, quod foe¬
minis malè valentibus, rutilans Coral¬
lum mox pallescat, velut compatiens
illis: qui tamen pristinum ruboris ni¬
torem resumit, cum muliebris uteri sa¬
nitate. Caeterum non quaevis simpli¬
cia ex aequo incantatos sanant, ut ne¬
que omnes pariter hystericas: Nam
suas singula dotes habent Ideas, tol¬
luntque compares nocuas. Abrotanum
scilicet, Salvia & Ruta, Ideas timo¬
ris abigunt. Artemisia, urtica, Ballo¬
te & Ribes nigrum, valent in casibus
à moerore contractis. Assa autem, Ca¬
storeum, grana Acitis, Gagatis essen¬
tia: in casibus ex Ira patratis.
Nepetha autem, Valeriana & Adian¬
tum: in casibus ex Idea odii resultanti
bus. Prout hypericon, & Phutertium
in Ideis furibundis. sic Lepus siccatus,
restes quorundam bestiarum, fumo are
facti, virga Cervi, Agnus castus & Suc¬
cinum in Ideis, per libidinis suggestio¬
dem natis. Electrum autem minerale,
corallus praeparatus, & majora Arca¬
na, adscendunt ad universale quodam¬
modo. Quibus approximant secundi¬
ni masculi primogeniti, fel anguis, etc.
Profecto majora Arcana praeparata per
artem, aut appropriata per dotem natu¬
ralem, vix aliquem destituunt. Porrò
quantùm proposita, Methodus, à Scho¬
lis deviet, ipsae judicent. Morbos nam¬
que uterinos agnoscunt more rustico.
Nimirum dumtaxat noverunt, menstrui
inordinationes, & gonorrhoeas. Quo¬
niam Malaciam, & praefocationes in¬
ter symptomata referunt. Retenta enim
menstrua, ex oppilatione ponderant, at¬
que aperientibus frustra sanare inten¬
dunt. Tam enim assueverunt non sa¬
nare suos, quod sanationis nomen in ob¬
livionem iverit, ejusque vicem obtinue¬
rit Curatio. Immodicos enim sic men¬
ses, per inordinatam venarum aper¬
tionem curari volunt, indistincta cum
plebejis observantia. Denique ludibrio
plenum: quod per solam phlebotomi¬
am, tam retentis, quàm profluentibus
subveniri nitantur. Modo venam mal¬
leoli in retentis; in profluis vero, leco¬
rariam in brachio tundant. In utroque
casu inquam, cruorem aequabiliter de¬
trahant. Quod compererint quando¬
que, naturam tam periculi, timorisque
plenam, quàm cruoris atque roboris
vacuam, ab incepto fluoris furore, sub¬
inde pro spatio destitisse. Simile for¬
tassis fuerit, si nimis petulantem aequum,
tendinis laesione claudicare fecerint. De¬
ficiente autem menstruo, oppilationum
oblitae iam Scholae, ac quasi suppressio
necessariam involveret plethoram, ju¬
bent incidi veniam: quod est effectum,
non autem causam oppilantem oppug¬
nasse. Nesciunt inquam detenta men¬
strua; furore potestatis rectricis peccare.
Subinde solutiva iterato propinant, &
quae calida tertio finguntur gradu. Im¬
memores interim horum, Chalybem,
diversimodè vexatum, propinant. Vti¬
nam novisset mundus, quàm vanis praesi¬
diis mulieres exagitent, quantùm deoppi¬
lationibus toto orbe christiano desudent,
Iiii 2
& quàm