855
VIS MAGNETICA.
612
& quàm occupatae sint Scholae, ut igno¬
rantiae suae errores, in aliorum obmissio¬
nes traducant. Strictam enim diaetae obe¬
dientiam injungunt, cui mandato, si vel
odoretenus semel non paruerint per o¬
mnia, declamant se frustra laborasse, &
studuisse. Picam interim sive Malaciam
per suas purgationes frustra tentari etsi
deprehenderint: dum tamen melioribus
destituuntur, purgationes nihilominus
ubique uterinis curationibus adhibent.
Praefocationibus quoque, diris lethi spe¬
ctaculis obvenire nituntur per foetida na¬
ribus apposita, alii Theriacam olfactui
Obiiciunt: plerique verò conservam ru¬
tae, cum castoreo per os violenter intru¬
dunt. Nescii saltem quantùm sacchari
dulcedo, sopitum uteri furorem concitet.
Tandem in tanto agone per foetida & be¬
neolentia, diversis locis applicata, spera¬
tur coniecturalis sanatio. Ah immane
scelus, furibundum uterum, revulsione
phantastica pacare velle: Vana Meden¬
tum consilia & auxilia, ignoratis causis
immediatis adhibita. Ne digitum enim,
sublevando malo apponere sciunt, to¬
tumque humeris mulieribus onus relin¬
quunt, donec vel sponte deficiant stran¬
gulatae, vel forte fortuna in se redeant,
circulo furoris emenso. Crebri interim
visitatores, loculos & vires exhauriunt.
Mitissime Jesu, qui vivus tantam vidua¬
rum atque virginum curam gessisti, iam
coeli terraeque Monarchatum solus ad¬
ministrans, miserere medentum, ut in¬
sontioris & aerumnosioris sexus posthac
condignam gerant curam, ac remedia in¬
quirant debita; flecte illorum animos, ut
discere non recusent, ac sub beato uni¬
sono, unum meditemur pariter omnes,
prorsus necessarium, quod est, amabilissi¬
mam voluntatem tuam complere ado¬
rando, cum annihilatione nostrae volun¬
tatis, in empyreum oceanum sanctifican¬
tis voluntatis tuae, Amen, ah utinam A¬
men.
VIS MAGNETICA
PRO actione inlocaliter di¬
stans, vina nobis demonstra¬
tionem suggerunt. Vinum
namque quodlibet, licet ex¬
tra provincias conterminas
natum, itemque tempestivius alibi flore¬
scens: attamen turbatur dum floret vitis
nostras, nec cessat ejusmodi confusio,
quamdiu flos viti non deciderit. Quod
sanè contingit vel à causa motrice com¬
muni vitis ac vini: vel à particulari dis¬
positione vitis, quae vinum scilicet tur¬
bat, ac velut sursum deorsum confusa tem¬
pestate commovet. Aut vicissim, quod
ipsum vinum sua sponte se ita turbet, pro¬
pter flores vitis. Quorum amborum po¬
steriorum si sit praetacta conformitas,
consensus, condolentia, vel congratula¬
tio: saltem non potest non id fieri, per
actionem in distans. Puta, si vinum turbe¬
tur in cellario subterraneo, cui fortè per
aliquot millaria, nulla vitis vicina est, nec
ulla collocutio aëris subterranei, cum flo¬
re absentis vitis. At si causam commu¬
nem, pro tali effectu incusare velint: O¬
portet vel ad Astra recurrere, quae à no¬
stris voluptatibus, & audendi libertatibus
nequeunt redargui: vel inquam, recidi¬
mus in confessionem actionis in distans.
Videlicet quod unus aliquis idemque at¬
que adhuc ignotus motor spiritus, vinum
absens, & vitem longè dissitam regat, ea¬
que colloqui & compati faciat. Quantum
autem ad Astrorum potentiam attinet:
nolim, uti nec ausim ex mea licentia vi¬
res, potentias, aut fines Astrorum exten¬
dere, supra aut praeter textus sacri autho¬
ritatem. Qui dicit, elogio divino pronun¬
ciatum: Quod Astra nobis erunt in signa,
tempora, dies & annos. Qua regula, ne¬
quaquam vis Astris tribuitur ut vitis, vi¬
num peregrino solo natum, eminusque
adve¬